Читаем De philosophiae consolatione полностью

Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt; quam uti alicuius sceleris ammixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis pythagoricum illud epou keou. Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa reuerendus ab omni nos huius criminis suspicione defendunt. Sed — O nefas! Illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio quod tuis imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus. Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit; quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci; hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli. Uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos. Itaque libet exclamare:

IXO stelliferi conditor orbis,Qui perpetuo nixus solioRapido caelum turbine uersasLegemque pati sidera cogis,Ut nunc pleno lucida cornuTotis fratris obuia flammisCondat stellas luna minores,Nunc obscuro pallida cornuPhoebo propior lumina perdatEt qui primae tempore noctisAgit algentes Hesperos ortusSolitas iterum mutet habenasPhoebi pallens Lucifer ortu.Tu frondifluae frigore brumaeStringis lucem breuiore mora,Tu cum feruida uenerit aestasAgiles nocti diuidis horas.Tua uis uarium temperat annum,Ut quas Boreae spiritus aufertReuehat mites Zephyrus frondes,Quaeque Arcturus semina uiditSirius altas urat segetes:Nihil antiqua lege solutumLinquit propriae stationis opus.Omnia certo fine gubernansHominum solos respuis actusMerito rector cohibere modo.Nam cur tantas lubrica uersatFortuna uices? Premit insontesDebita sceleri noxia poena,At peruersi resident celsoMores solio sanctaque calcantIniusta uice colla nocentes .Latet obscuris condita uirtusClara tenebris iustusque tulitCrimen iniqui.Nil periuria, nil nocet ipsisFraus mendaci compta colore.Sed cum libuit uiribus uti,Quos innumeri metuunt populiSummos gaudent subdere reges.O iam miseras respice terras,Quisquis rerum foedera nectis!Operis tanti pars non uilisHomines quatimur fortunae salo.Rapidos, rector, comprime fluctusEt quo caelum regis immemsumFirma stabiles foedere terras. X
Перейти на страницу:

Похожие книги

Что такое «собственность»?
Что такое «собственность»?

Книга, предлагаемая вниманию читателя, содержит важнейшие работы французского философа, основоположника теории анархизма Пьера Жозефа Прудона (1809–1865): «Что такое собственность? Или Исследование о принципе права и власти» и «Бедность как экономический принцип». В них наиболее полно воплощена идея Прудона об идеальном обществе, основанном на «синтезе общности и собственности», которое он именует обществом свободы. Ее составляющие – равенство (условий) и власть закона (но не власть чьей–либо воли). В книгу вошло также посмертно опубликованное сочинение Прудона «Порнократия, или Женщины в настоящее время» – социологический этюд о роли женщины в современном обществе, ее значении в истории развития человечества. Эти работ Прудона не издавались в нашей стране около ста лет.В качестве приложения в книгу помещены письмо К. Маркса И.Б. Швейцеру «О Прудоне» и очерк о нем известного экономиста, историка и социолога М.И. Туган–Барановского, а также выдержки из сочинений Ш.О. Сен–Бёва «Прудон, его жизнь и переписка» и С. — Р. Тайлландье «Прудон и Карл Грюн».Издание снабжено комментариями, указателем имен (в fb2 удалён в силу физической бессмысленности). Предназначено для всех, кто интересуется философией, этикой, социологией.

Пьер Жозеф Прудон

Философия / Образование и наука