Читаем De philosophiae consolatione полностью

Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam. Et quid, inquam, tu in has exsilii nostri solitudines, o omnium magistra uirtutum, supero cardine delapsa uenisti? An ut tu quoque me cum rea falsis criminationibus agiteris? — An, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti communicato te cum labore partirer? Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis. Meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid accideret perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit? Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit. Quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur. Itaque nihil est quod ammirere si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.


VII

Quisquis composito serenus aeuoFatum sub pedibus egit superbumFortunamque tuens utramque rectusInuictum potuit tenere uultum,Non illum miniaeque pontiUersum funditus exagitantis aestumNec ruptis quotiens uagus caminisTorquet fumificos Vesaeuus ignesAut celsas soliti ferire turresArdentis uia fulminis mouebit.Quid tantum miseri saeuos tyrannosMirantur sine uiribus furentes?Nec speres aliquid nec extimescas,Exarmaueris impotentis iram;At quisquis trepidus pauet uel optat,Quod non sit stabilis suique iuris,Abiecit clipeum locoque motusNectit qua ualeat trahi catenam.

VIII

Перейти на страницу:

Похожие книги

Что такое «собственность»?
Что такое «собственность»?

Книга, предлагаемая вниманию читателя, содержит важнейшие работы французского философа, основоположника теории анархизма Пьера Жозефа Прудона (1809–1865): «Что такое собственность? Или Исследование о принципе права и власти» и «Бедность как экономический принцип». В них наиболее полно воплощена идея Прудона об идеальном обществе, основанном на «синтезе общности и собственности», которое он именует обществом свободы. Ее составляющие – равенство (условий) и власть закона (но не власть чьей–либо воли). В книгу вошло также посмертно опубликованное сочинение Прудона «Порнократия, или Женщины в настоящее время» – социологический этюд о роли женщины в современном обществе, ее значении в истории развития человечества. Эти работ Прудона не издавались в нашей стране около ста лет.В качестве приложения в книгу помещены письмо К. Маркса И.Б. Швейцеру «О Прудоне» и очерк о нем известного экономиста, историка и социолога М.И. Туган–Барановского, а также выдержки из сочинений Ш.О. Сен–Бёва «Прудон, его жизнь и переписка» и С. — Р. Тайлландье «Прудон и Карл Грюн».Издание снабжено комментариями, указателем имен (в fb2 удалён в силу физической бессмысленности). Предназначено для всех, кто интересуется философией, этикой, социологией.

Пьер Жозеф Прудон

Философия / Образование и наука