{184} Huius ergo mentem ad vastationem orbis paratam comperiens Gyzericus, rex Vandaiorum, quem paulo ante memoravimus, multis muneribus ad Vesegotharum bella precipitat, metuens, ne Theodoridus Vesegotharum rex filiae suae ulcisceretur iniuriam, quae Hunerico Gyzerici filio iuncta prius quidem tanto coniugio laetaretur, sed postea, ut erat ille et in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati, naribus abscisam truncatamque auribus, spolians decore naturali, patri suo ad Gallias remiserat, ut turpe funus miseranda semper offerret et crudelitas, {185} qua etiam moverentur externi, vindictam patris efficacius impetraret. Attila igitur dudum bella concepta Gyzerici redemptione parturiens, legatos in Italia ad Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordia, ut, quos proelio non poterat concutere, odiis internis elideret, asserens, se rei publicae eius amicitias in nullo violare, sed contra Theoderidum Vesegotharum regem sibi esse certamen. unde cum excipi libenter optaret, citera epistula usitatis salutationum blandimentis oppleverat, {186} studens fidem adhibere mendacio, pari etiam modo ad regem Vesegotharum Theoderidum dirigit scripta, hortans, ut a Romanorum societate discederet recoleretque proelia, quae paulo ante contra eum fuerant concitata, sub nimia feritate homo subtilis ante quam bella gereret arte pugnabat, tunc Valentinianus imperator {187} ad Vesegothas eorumque regem Theoderidum in his verbis legationem direxit: «prudentiae vestrae est, fortissimi gentium, adversus orbis conspirare tyrannum, qui optat mundi generale habere servitium, qui causas proelii non requirit, sed, quidquid commiserit, hoc putat esse legitimum, ambitum suum brachio metitur, superbiam licentia satiat; qui ius fasque contemnens, {188} hostem se exhibet et naturae. cunctorum etenim meretur hic odium, qui in commune omnium se adprobat inimicum. recordamini, quaeso, quod certe non potest oblivisci, ab Hunnis non per bella, ubi communis casus est, fusum, sed, quod graviter anget, insidiis appetitum, ut de nobis taceamus, potestis hanc inulti ferre superbiam? armorum potentes favete propriis doloribus et communes iungite manus. auxiliamini etiam rei publicae, cuius membrum tenetis, quam sit autem nobis expetenda vel amplexanda societas, {189} hostis interrogate consilia». his et similia legati Valentiniani regem permoverunt Theodoridum, quibus ille respondit: “habetis”, inquid, «Romani, desiderium vestrum; fecistis Attilam et nobis hostem, sequimur illum quocumque vocaverit, et quamvis infletur de diversis gentium victoriis, norunt tamen Gothi confligere cum superbis, nullum bellum dixerim grave, nisi quod causa debilitat, quando nil triste pavet, cui maiestas adriserit». adclamant {190} responso comites duci, laetus sequitur vulgus fit omnibus ambitus pugnae, hostes iam Hunni desiderantur, producitur itaque a rege Theodorido Vesegotharum innumerabilis multitudo; qui quattuor filios domi dimissos, id est Friderichum et Eurichum, Betemerim et Himnerith secum tantum Thorismud et Theodericum maiores natu participes laboris adsumit, felix procinctum, auxilium tutum, suave collegium habere solacia illorum, quibus delectat {191} ipsa etiam simul subire discrimina, a parte vero Romanorum tanta patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur res publica Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus congregatis adversus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret. hi enim adfuerunt auxiliares: Franci, Sarmatae, Armoriciani, Liticiani, Burgundiones, Saxones, Ripari, Olibriones, quondam milites Romani, tunc vero iam in numero auxiliarium exquisiti, aliaeque {192} nonnulli Celticae vel Germanie nationes, convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauriaci nominantur, centum leuvas, ut Galli vocant, in longum tenentes et septuaginta in latum, leuva autem Gallica una mille et quingentorum passuum quantitate metitur, fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. conseruntur acies utraeque fortissimae: nihil subreptionibus agitur, {193} sed aperto Marte certatur, quae potest digna causa tantorum motibus invenire? aut quod odium in se cunctos animavit armari? probatum est humanum genus regibus vivere, quando unius mentis insano impetu strages sit facta populorum et arbitrio superbi regis momento defecit quod tot saeculis natura progenuit.