{218} Attila igitur cognita discessione Gothorum, quod de inopinatis collegi solet, inimicorum magis aestimans dolum diutius se intra castra continuit, sed ubi hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur, Thorismud ergo, patre mortuo in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnaverat, regia maiestate subvectus Tolosam ingreditur. hic licet fratrum et fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius repperiret de regni sucessione certamen.
{219} Attila vero nancta occasione de secessu Vesegotharum, et, quod saepe optaverat, cernens hostium solutione per partes, mox iam securas ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque adgressione Aquileiensem obsidet civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel lingua Atriatici posita sinus, {220} cuius ab oriente murus Natissa amnis fluens a monte Piccis elambit. ibique cum diu multumque obsidens nihil paenitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu iam murmurante et discedere cupiente; Attila deambulans circa muros, dum, utrum solveret castra an adhuc remoraretur, deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, qui in fastigia domorum nidificant, de civitate foetos suos trahere atque {221} contra morem per rura forinsecus conportare, et ut erat sagacissimus inquisitor, presensit et ad suos: «respicite», inquid, «aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem casurasque arces periculo imminente deserere. non hoc vacuum, non hoc credatur incertum; rebus presciis consuetudinem mutat ventura is formido». quid plura? animos suorum rursus ad oppugnandam Aquileiam inflammat. qui machinis constructis omniaque genera tormentorum adhibita, nec mora et invadunt civitatem, {222} spoliant, dividunt vastantque crudeliter, ita ut vix eius vestigia ut appareat reliquerunt. exhinc iam audaciores et necdum Romanorum sanguine satiati per reliquas Venetum civitates Hunni bacchantur, Mediolanum quoque Liguriae metropolim et quondam regiam urbem pari tenore devastant nec non et Ticinum aequali sorte deiciunt vicinaque loca saevientes allidunt demoliuntque pene totam Italiam, cumque ad Romam animus fuisset eius adtentus accedere, sui eum, ut Priscus istoricus refert, removerunt, non urbi, cui inimici erant, consulentes, sed Alarici quondam Vesegotharum regis obicientes exemplo, veriti regis sui fortunam, quia {223} ille post fractam Romam non diu supervixerit, sed protinus rebus humanis excessit. igitur dum eius animus ancipiti negotio inter ire et non ire fluctuaret secumque deliberans tardaret, placida ei legatio a Roma advenit. nam Leo papa per se ad eum accedens in agro Venetum Ambuleio, ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. qui mox deposuit exercitata furore et rediens, quo venerat, iter ultra Danubium promissa pace discessit, illud pre omnibus denuntians atque interminando decernens, graviora se in Italia inlaturum, nisi ad se Honoriam Valentiniani {224} principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitterent. ferebatur enim, quia haec Honoria, dum propter aulae decus ad castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clam eunucho misso Attilam invitasse, ut contra fratris potentiam eius patrociniis uteretur: prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico conpararet.