{289} Theodorico vero gentis suae regem audiens ordinato imperator Zeno grate suscepit eique evocaturia destinata ad se in urbe venire precepit, dignoque suscipiens honore inter proceres sui palatii conlocavit et post aliquod tempus ad ampliandum honorem eius in arma sibi eum filium adoptavit de suisque stipendiis triumphum in urbe donavit, factusque consul ordinarius, quod summum bonum primumque in mundo decus edicitur; nec tantum {290} hoc, sed etiam et equestrem statuam ad famam tanti viri ante regiam palatii conlocavit. inter haec ergo Theodoricus Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis frueretur gentemque suam in Illyrico, ut diximus, residentem non omnino idoneam aut refertam audiret, elegit potius solito more gentis suae labore querere victum quam ipse otiose frui regni Romani bona et gentem suam mediocriter victitare, secumque deliberans ad principem ait: «quamvis nihil deest nobis imperio vestro famulantibus, tamen, si dignum ducit pietas vestra, desiderium {291} mei cordis libenter exaudiat». cumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset loquendi concessa: «Hesperia», inquid, «plaga, quae dudum decessorum prodecessorumque vestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et domina quare nunc sub regis Thorcilingorum Rogorumque tyrranide fluctuatur? dirige me cum gente mea, si praecepis, ut et hic expensarum pondere careas et ibi, si adiutus a domino vicero, fama vestrae pietatis inradiet. expedit namque, ut ego, qui sum servus vester et filius, si vicero, vobis donantibus regnum illud possedeam: haut ille, quem non nostris, tyrranico iugo senatum vestrum partemque rei publicae captivitatis servitio premat. ego enim si vicero, vestro dono vestroque munere possedebo; si victus fuero, vestra pietas nihil amittit, immo, ut diximus, lucratur expensas». {292} quo audito quamvis egrae ferret imperator discessum eius, nolens tamen eum contristare annuit quae poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei commendans Romanum. igitur egressus urbe regia Theodoricus et ad suos revertens omnem gentem Gothorum, qui tamen ei prebuerunt consensum, Hesperiam tendit rectoque itinere per Sirmis ascendit vicina {293} Pannoniae, indeque Venetiarum fines ingressus ad Pontem Sontii nuncupatum castra metatus est cumque ibi ad reficienda corpora hominum iumentorumque aliquanto tempore resedisset, Odoacer armatum contra eum direxit exercitum. quem ille ad campos Veronenses occurrens magno strage delevit castraque soluta finibus Italiae cum potiore audacia intrat, transactoque Pado amne ad Ravennam regiam urbem castra componit tertio fere miliario ab urbe locus, qui appellatur Pineta. quod cernens Odoacer intus se in urbe communit; indeque subreptive noctu frequenter cum {294} suis egrediens Gothorum exercitnm inquietat, et hoc non semel nec iterum, sed frequenter et pene molitur toto triennio. sed frustra laborat, quia cuncta Italia dominum iam dicebat Theodoricum et illius ad nutum res illa publica obsecundabat. tantum ille solus cum paucis satellitibus et Romanos, qui aderant, et fame et bello cotidie intra Ravennam laborabat. quod dum nihil proficeret, missa {295} legatione veniam supplicat. cui et primum concedens Theodoricus postmodum ab hac luce privavit tertioque, ut diximus, anno ingressus sui in Italia Zenonemque imp. consultu privatum abitum suaeque gentis vestitum seponens insigne regio amictu, quasi iam Gothorum Romanorumque regnator, adsumit missaque legatione {296} ad Lodoin Francorum regem filiam eius Audefledam sibi in matrimonio petit. quam ille grate libenterque concessit suosque filios Celdebertum et Heldebertum et Thiudebertum credens hac societate cum gente Gothorum inito foedere sociari. sed non adeo ad pacis concordiam profuit ista coniunctio, quia saepenumero propter Gallorum terras graviter inter se decertati sunt, numquamque Gothus Francis cessit, dum viveret Theodoricus.