18
Egressis denique a Ticinensi urbe post triennium Gothis eandem mox urbem Rugi inuasere, cuncta per circuitum loca simulque et ciuitatem per continuum biennium populatione uastantes, cum adhuc beatissimus Epiphanius superesset, cuius in tantis periculis sanctitate ciues replebantur afflicti. Hic a Theodorico Gallias ad Gundubadum pro captiuis redimendis directus excepta innumera multitudine, pro quibus pretium tribuit, sex milia captiuorum ob solam sanctitatis suae reuerentiam concessa secum reduxit. Igitur Theodoricus extincto apud Rauennam Odouacre totius Italiae adeptus est ditionem, nec multo post Romam profectus a Romanis magno gaudio susceptus est, quibus ille singulis tritici ad subsidium annis cxx milia modiorum concessit.19
Dum haec apud Italiam geruntur, a Vulgaris uniuersa Thracia crudeliter deuastatur. Constantinopolis etiam ipsis diebus maximo conflagrauit incendio.At uero apud Africam Honoricus, qui mortuo Genserico in regnum successerat, Arriana perfidia trusis in exilium effugatisque amplius quam cccxxxiiii catholicis episcopis ecclesias eorum clausit, plebem uariis suppliciis affecit et quidem innumeris manus abscidens, linguas eorum praecidit, nec tamen loquellam catholicae confessionis eripere potuit.
Apud Brittanias quoque Ambrosius Aurelianus, qui solus forte Romanae gentis Saxonum cedi superfuerat, purpuram induit uictoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe superauit, atque ex eo tempore nunc hii nunc illi palmam habuerunt, donec Saxones potentiores effecti tota per longum insula potirentur.
20
Theodoricus interea, ut sui regni uires constabiliret, Audefledam Lodoin Francorum regis filiam sibi in matrimonium iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Honorico, eiusdem Amalafredae filiam Malabergam Turingorum regi Ermenfredo, Theodicodo quoque et Ostrogotho ex concubina filias alteram Halarico Wisigotharum regi, alteram Sigismundo Burgundionum consociat, Amalasuintham uero tertiam filiam Eutharico ex Amalorum stirpe uenienti euocato ab Hispania tradidit. Nec fuit aliqua uicina Italiae gens quae Theodorico aut coniunctionis adfinitate aut pactionis foedere sociata non fuerit.Zeno itaque Augustus cum per annos decem et septem rei publicae praefuisset, apud urbem Constantinopolim uitae terminum accepit.
PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA LIBER SEXTVS DECIMVS
1
Cessante iam Romanae urbis imperio utilius aptiusque mihi uidetur ab annis dominicae iucarnationis supputationis lineam deducere, quo facilius quid quo tempore actum sit possit agnosci.2
Anno ab incarnatione Domini quadringentesimo nonagesimo secundo post Zenonis excessum Anastasius purpuram induit, qui septimus et quadragesimus in regum numero extitit. Hic Romani decus imperii Euthicianae hereseos inluuie maculauit.Huius temporibus tanta propter Symmachi ac Laurentii electionem Romae dissensio facta est, ut Festus senatorum nobilissimus et exconsul et alius exconsul Probinus Laurentii partibus fauentes aduersus Faustum exconsulem ceterosque, qui Symmacho adhaerebant, pontifici bellum inferrent multasque caedes et homicidia in medio Vrbis facientes plerosque ex sacerdotali numero, multos etiam clericorum, perplures ciuium Romanorum extinguerent.
3
Eo tempore Transamundus, qui fratri Honorico apud Africam in Wandalorum regno successerat, fratris uel patris Genserici secutus perfidiam clausis catholicorum ecclesiis ccxx episcopos in Sardinia exilio religauit, quibus beatus papa Symmachus cotidiana subsidia ministrare non destitit.Inter has tempestates beatus Fulgentius in confessione fidei et scientia floruit.
4
His ipsis apud Africam diebus, dum Arrianus quidam Olimpius nomine corpus aquis balnealibus abluens indigna quaedam et blasphema de sanctae Trinitatis fide uerba euomeret, ueniente subito ignito caelitus iaculo uisibiliter conbustus est. Barbas quoque quidam Arrianus episcopus, dum contra regulam fidei, minorem scilicet Patri Filium sanctumque Spiritum asserere cupiens, baptizaturus dixisset: «Baptizo te Barbas in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto», statim aqua, quae ad baptizandum allata fuerat, nusquam conparuit; quod aspiciens qui baptizandus erat, confestim ad ecclesiam catholicam confugiens iuxta morem fidei baptismum Christi suscepit.Theodoricus uero dum per idem tempus pacifice apud Italiam regnaret, per singula quaeque celebriora loca regia sibi habitacula construxit.