Quatuor porro viri qui cum proceribus nostris erant, totum templum circumspexerunt, necnon quae ad celebritatem spectabant: luminaque cernantes, ac canticorum melodiam audientes, stupebant attoniti.
Cum istic autem vespertini & matutini hymni tempore venissent, multaque dixissent audivissentque, accedit sacre et divinae liturgiae tempus: rursusque laudati viri cum proceribus illis ab Imperatore missis in venerandum & maximum Templum ingredientur, ut incruenti & divini mysterii spectatores essent. Huc deducto sermone, Dei erga homines amorem, qui vult omnes salvos fieri & ad cognitionem veritatis venire, stupens considero.
Quod sane nos omnes plus quam caetera in stuporem magnamque admirationem conjecit. Quibus auditis Imperatoris proceres ita respondent: Et fortasse omnia Christianorum mysteria ignorantes, nescitis ipsos Angelos de coelo descendere, & cum Sacerdotibus nostris ministerium obire.
Tum illi, Verissimum sane & manifestum est quod vos dictis; nec alio argumento opus habet: omnia quippe ipsis oculis vidimus. Demum nos remittite ut eo redeamus unde legati fuimus, quo principem nostrum de iis quae vidimus & probe didicimus, certiorem faciamus. Quos illi tunc cum gaudio & laetitia magna dimiserunt».
Из этого подробного описания посещения четырьмя руссами храма Святой Софии видно, что описывал человек, бывший при этом, слышавший речи обеих сторон и видевший впечатление, производимое на руссов торжественным богослужением.
«Reversi autem iili in regionem suam, clarissimo & magno Regi se sistentes, post solitum exhibitum obsequium, omnia quae viderant & audierant ipsi renuntiarunt, talia loquentes: Magna & splendida quaedam nos Romae nuper vidisse non negamus: at quae Constantinopoli visa nobis sunt, humanam omnem mentem obstupefaciunt; quae illi minutatim recensuerunt».
Таким образом, послы доложили князю руссов, что виденное ими в Царьграде далеко превосходит то, что они видели в Риме.
«Magnus vero princeps rei veritatem ab ipsis edoctus, de eaque certior factus, nulla imposita mora, Constantinopolim ad piissimum Imperatorem legatos mittit, qui Episcopum peterent, ut innumeram ibi populi multitudinem doctrina imbueret & baptizaret».
Князь руссов снова послал послов, которые просили у императора послать им епископа для крещения народа.