Hae sunt triginta quinque Russorum literae quas hactenus omnes ediscunt, atque rectam piae religionis notitiam obtinent».
После указания на изобретение славянской азбуки повествование переходит уже к собственно легенде о несгоревшем Евангелии и крещении Руси.
«Narrant autem quidam miraculum hujusmodi istis in partibus contigisse. Cum enim princeps ille, optimatesque, imo tota eorum natio, pristina adhuc superstitione teneretur: ac nuper invectum cultum, Chrislianorumque — fidem considerarent, Episcopum qui non diu advenerat evocant: quem princeps ille interrogavit, quid contra religionem suam dicendum haberet, & quaenam ipse docturus esset.
Illo autem sacrum divini Evangelii librum protendente, narranteque miracula quaedam, a Deo in human adventusuo patrata: Nisi quid simile, inquit Russorum turba, nos quoque videamus; maxime vero quale narras in camino trium puerorum factum esse, nullo modo iis quae dicturus es credemus. Ille vero fidem habens huic verissimo dicto: Quodcumque petieritis in nomine meo, accipietis; & Qui credit in me, opera quae ego facio, & ipse faciet, imo majora eorum faciet; respondis illis: Etsi non liceat tentare Dominum Deum, attamen si ex animo ad Deum accedere decrevistis, petite quidquid volueritis: idque Deus petitione vestrae obtemperans exequetur, etiamsi nos quam minimi & indigni simus.
Illi verum statim petierunt ut liber Evangeliorum in rogum ab se accensum mitteretur, & si hic ilaesus servaretur, se ad Dei, quem praedicabant, cultum accessuros. Accepta conditio fuit. Sacerdoteque ad Deum oculos & manus erigente, ac dicente, Spiritum sanctum tuum glorifica Jesu Christe Deus noster: in conspectu totius gentis liber S. Evangelii in caminum conjectus est. Cumque horis non paucis arsisset caminus, hinc igne penitus extincto, sanctus ille liber illaesus integerque repertus est, nulla ignis nota vel damno remanente. Quod conspicati barbari, ac magnitudine miraculi perculsi, sine mora vel dubitatione ad sanctum baptisma sponte accesserunt, ac mente purgati Salvatorem Dominum laudibus celebrarunt: cui gloria & imperium nunc & semper & in secula seculorum, Amen».
В Никоновской летописи мы находим следующий, по-видимому, отсюда почерпнутый, рассказ.