Caeterum ipse videt manifeste, quod secundum diversitatem habitantium sub diversis coeli parallelis variantur mores, sicut habitantes versus polum, ut Scythae, alios habent mores quam habitantes versus meridiem, sicut Aethiopes; et alios ab his habent illi, qui in quarto climate; immo secundum diversitatem cuiuslibet climatis et etiam partium climatis variantur mores habitantium, ut in climate scilicet septimo Picardos, Gallicos, et Normannos, et Flamingos, et Anglicos, videmus manifeste in moribus discrepare, cum tamen sint continui ad invicem et propinqui. Hoc autem non est ex ipsis hominibus a parte diversitatis animae rationalis, sed propter complexiones corporum innatas a natura coeli, sub cuius parallelis diversis et stellis situantur, et secundum diversitatem situs eorum respectu planetarum. Et non solum est haec diversitas secundum latitudinem regionum ab aequinoctiali circulo versus polum, sicut nunc tactum est, sed secundum longitudinem, licet causae sint occultiores. Per experientiam enim videmus, quod sub eodem parallelo variantur regiones, secundum quod magis ab occidente vel oriente distant, et non solum ipsae regiones, sed partes regionum. Et non potest in terra nec in hominibus inveniri causa principalis huius rei, sed in coelo requiritur secundum omnes sapientes; unde sicut prius dictum est, ad omne punctum terrae incidit conus unius pyramidis virtuosae a toto coelo. Et coni isti sunt diversae in natura, et pyramides si militer, quia diversas habent bases propter diversitates horizontum, quoniam quilibet punctus terrae est centrum proprii horizontis. Et ideo oportet omnium rerum diversitatem magnam ex hac causa oriri, etiam quantumcunque propinqui sunt, ut gemelli in eodem utero; et sic de omnibus, prout videmus quod a duobus punctis terrae proximis oriuntur herbae diversae secundum speciem. Et hic sumit astronomus fundamenta sui iudicii, et merito, quia diversitas plena rerum per coelum sic invenitur.
Кроме того, он ясно видит, что сообразно различию обитаемых климатов Земли, находящихся под разными небесными параллелями, различаются и нравы [народов, их населяющих]. Так, те, кто живет ближе к полюсу, например, скифы, имеют иные нравы, нежели те, кто живет ближе к экватору, например, эфиопы, и иные нравы [имеют народы], живущие в четвертом климате. Более того, нравы обитателей различаются не только сообразно различию климатов, но и сообразно различию частей климата, так, мы ясно видим, что в седьмом климате пикардийцы, французы, нормандцы, фламандцы и англичане различаются в отношении нравов, хотя они близки и соседствуют друг с другом. Но это происходит не из-за самих людей, силу различия