Sciendum est quod imaginatio et sensus communis et sensus particularis non iudicant per se nisi de viginti novem sensibilibus; ut visus de luce et colore; tactus de calido et frigido, humido et sicco; auditus de sono; olfactus de odore; gustus de sapore. Et haec sunt novem propria sensibilia, quae suis sensibus, ut nominavi, appropriantur, de quibus nullus alius sensus particularis potest iudicare. Sunt autem viginti alia sensibilia, scilicet remotio, situs, corporeitas, figura, magnitudo, continuatio, discretio vel separatio, numerus, motus, quies, asperitas, laevitas, diaphaneitas, spissitudo, umbra, obscuritas, pulchritudo, turpitudo, item similitudo et diversitas in omnibus his, et in omnibus compositis ex his. Et praeter haec sunt aliqua, quae collocantur sub aliqua vel aliquibus istarum, ut ordinatio sub situ, et scriptura et pictura sub figura et ordinatione; et sicut rectitudo et curvitas, et concavitas et convexum, quae collocantur sub figura; et multitudo et paucitas, quae collocantur sub numero; et sicut aequalitas, et augmentum, et diminutio, quae collocantur sub similitudine et diversitate; et sicut alacritas et risus et tristitia, quae comprehenduntur ex figura formaque faciei; et sicut fletus, qui comprehenditur ex figura faciei cum motu lachrymarum; et sicut humiditas et siccitas, quae collocantur sub motu et quiete, quoniam ex sensu visus non comprehenditur humiditas, nisi ex liquiditate corporis humidi, et ex motu unius partis illius ante aliam, et siccitas comprehenditur ex retentione partium sicci, et ex privatione liquiditatis. Hic tamen considerandum, quod Aristoteles vult secundo
Абдусалам Абдулкеримович Гусейнов , Абдусалам Гусейнов , Бенедикт Барух Спиноза , Бенедикт Спиноза , Константин Станиславский , Рубен Грантович Апресян
Философия / Прочее / Учебники и пособия / Учебники / Прочая документальная литература / Зарубежная классика / Образование и наука / Словари и Энциклопедии