Dico igitur quod Deum esse oportet sicut ibi debet ostendi: secundo quod Deum esse naturaliter cognoscitur ab omni homine; et tertio, quod Deus est potentiae et bonitatis infmitae, et simul cum hoc quod est substantiae et essentiae infmitae, ut sic sequatur quod sit optimus, sapientissimus, et potentissimus. Quarto, quod est unus Deus in essentia et non plures. Quinto, quod non solum est unus in essentia, sed alio modo trinus, qui modus a metaphysico in universali proferri habet, hic autem in propria disciplina explicandus. Sexto, quod omnia creavit et gubernat in esse naturae. Septimo, quod praeter corporalia formavit substantias spirituales, quos vocamus intelligentias et angelos; quia intelligentia est nomen materiae, angelus vero est nomen officii; et quot sunt, et quae sunt operationes earum, secundum quod ad metaphysicam pertinent, prout possibile est sciri per rationem humanam. Octavo, quod praeter angelos fecit alias substantias spirituales, quae sunt animae rationales in hominibus. Nono, quod fecit eas immortales. Decimo, quod felicitas alterius vitae est summum bonum. Undecimo, quod homo est capax illius felicitatis. Duodecimo, quod genus humanum Deus gubernat in via moris, sicut caetera in esse naturae. Decimo tertio, quod illis qui recte vivunt, secundum gubernationem Dei, Deus promittit futuram felicitatem, sicut Avicenna docet decimo
Абдусалам Абдулкеримович Гусейнов , Абдусалам Гусейнов , Бенедикт Барух Спиноза , Бенедикт Спиноза , Константин Станиславский , Рубен Грантович Апресян
Философия / Прочее / Учебники и пособия / Учебники / Прочая документальная литература / Зарубежная классика / Образование и наука / Словари и Энциклопедии