Est igitur beata Trinitas, Pater et Filius, et Spiritus Sanctus. Nam Claudius, unus de expositoribus scripturae sacrae, in eo libro quo contra hanc heresim, Deus nihil sentit passionis sensu vel compassionis effectu, disputat, infert dicens: "Plato tres in Divinitate personas laudabili ausu mirabili ingenio quaesivit, invenit, prodidit: Patrem Deum, paternam quoque mentem artem sive consilium, et utriusque amorem mutuum". Unam summam aequitrinam indivisam Divinitatem non solum ita credi oportere docuit sed ita esse convicit. Haec ex libro suo De divinis rebus
manifesta sunt. Et Porphyrins, ut Augustinus dicit, decimo De civitate Dei capitulo vigesimo nono, praedicavit Patrem et eius Filium quem vocavit patemum intellectum et mentem, et horum medium, quem, ut ait Augustinus, putamus ipsum dicere Spiritum Sanctum, et more suo appellans tres Deos, ubi etsi verbis utatur indisciplinatis, videt tamen quid tenendum sit. Et Augustinus eodem libro, capitulo trigesimo secundo, quendam Platonicum philosophum, cuius nomen tacet, recitat principium Evangelii secundum Ioannem dixisse, usque ad incarnationem Christi, in quo principio distinctio personarum divinarum evidenter habetur. Et Augustinus in decimo De civitate Dei capitulo trigesimo sexto, et trigesimo septimo, asserit Porphyrium dicentem in libro primo De regressu animae quod non possunt peccata purgari, nisi per Dei Filium. Et Aristoteles dicit in principio Coeli et mundi quod in cultu divino adhibemus nos magnificare Deum unum per numerum ternarium eminentem proprietatibus rerum quae creatae sunt. Et ideo cum omnis creatura, ut ex metaphysicis patet, est vestigium Trinitatis, oportet quod in Creatore sit Trinitas. Et cum Aristoteles compleverit philosophiam secundum possibilitatem sui temporis, longe certius sentire habuit de beata Trinitate personarum ut confiteretur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Et propter hoc in lege Aristotelis fuerunt sacrificia tria, et orationes tres, sicut Averroes dicit super principium Coeli et mundi: et manifestum est hoc per Politicam Aristotelis quae est liber legum. Et Avicenna praecipuus Aristotelis expositor ponit Spiritum Sanctum in radicibus moralis philosophiae. Sed longe magis potuit veritatem de Patre et Filio sentire, quia difficilius est intelligere processionem Spiritus Sancti a duabus personis distinctis quam generationem unius earum ab alia. Propter quod philosophi magis deficiebant a comprehensione Spiritus Sancti quam a notitia Patris et Filii. Et ideo illi qui potuerunt habere notitiam Spiritus Sancti longe magis habuerunt de aliis personis. Et Ethicus philosophus in libro suo De divinis et humanis et naturalibus, quem Hebraeo sermone, Graeco et Latino, propter secretorum magnitudinem conscripsit, ponit in Deo Patrem et Verbum Patris, et Spiritum Sanctum; et quod sunt tres Personae, Pater scilicet et Filius et Spiritus Sanctus. Et hoc necesse est per rationem haberi. Quae tamen ratio non debuit poni ante ea, quae de Deo in particulari habent exprimi, nec ante philosophorum magnalium auctoritates, quae ad hoc idem introducuntur in hac scientia tanquam in loco eis appropriato.