Relegatis igitur quatuor causis totius ignorantiae humanae generalibus, volo in hac secunda distinctione unam sapientiam esse perfectam ostendere, et hanc in sacris litteris contineri; de cuius radicibus omnis veritas eruitur. Dico igitur, quod est una scientia dominatrix aliarum, ut theologia, cui reliquae penitus sunt necessariae, et sine quibus ad effectum pervenire non potest; virtutem in suum ius vindicat ad cuius nutum et imperium caeterae iacent: una tamen est sapientia perfecta, quae in sacra scriptura totaliter continetur, per ius canonicum et philosophiam explicanda, et expositio veritatis divinae per illas scientias habetur. Nam ipsa cum eis velut in palmam explicatur, et tamen totam sapientiam in pugnum colligit per seipsum. Quoniam ab uno Deo data est tota sapientia et uni mundo, et propter unum finem. Quapropter haec sapientia ex sua triplici comparatione unitatem sortietur. Caeterum via salutis una, licet gradus multi: sed sapientia est via in salutem. Omnis enim consideratio hominis, quae non est salutaris, est plena caecitate et ad fmalem inferni deducit caliginem: propter quod multi sapientes famosi damnati sunt, quia veram sapientiam non habuerunt, sed apparentem et falsam, unde se aestimantes sapientes stulti facti sunt secundum scripturam. Augustinus loquens de sacra scriptura dicit libro secundo
Абдусалам Абдулкеримович Гусейнов , Абдусалам Гусейнов , Бенедикт Барух Спиноза , Бенедикт Спиноза , Константин Станиславский , Рубен Грантович Апресян
Философия / Прочее / Учебники и пособия / Учебники / Прочая документальная литература / Зарубежная классика / Образование и наука / Словари и Энциклопедии