Quod autem philosophia non sit aliena a Dei sapientia, sed in ipsa conclusa, manifestandum est. Si enim a philosophis tanquam iniustis possessoribus rapere debent Christiani utilia quae in libris eorum continentur, sicut dicit Augustinus, patet quod philosophia est condigna sacrae veritati. Et iterum in libro, scilicet De doctrina Christi
, dicit quod philosophorum aurum et argentum non ipsi instituerunt, sed de communibus quasi metallis divinae providentiae, quae ubique est effusa, eruitur; quod praefiguratum fuisse dicit, sicut Aegyptii fecerant vasa atque ornamenta de auro vel argento et vestem quam ille populus exiens de Aegypto sibi potius tanquam ad usum meliorem vindicavit, sic doctrinae gentilium liberales disciplinas usui veritatis aptiores et morum praecepta utilissima continent, deque Deo ipso colendo multa inveniuntur apud eos. Ulterius hoc explicat, dicens, in omnibus humanis tractatibus, quae sunt moralia, vel historalia vel artificialia, naturalia, logicalia vel grammaticalia, sunt nobis necessaria. Nam pro moralibus dicit vestem, quae illorum est hominum quidem institutio sed tamen accommodata humanae societati qua in hac vita carere non possumus, in usum converti christianum debet. De historialibus dicit, historia gentilium plurimum nos adiuvat ad sanctos libros intelligendos. De aliis vero considerationibus tam artificialibus, quam naturalibus dicit "Artium autem caeterarum, quibus adfabricatur domus, et huiusmodi, medicinae, vel agriculturae, vel quorum omnis effectus actio est, ut saltationum, cursionum etc., harum autem cognitio usurpanda est ad iudicandum, ne omnino nesciamus quid scriptura velit insinuare, cum de his artibus aliquas facit figuras". Pro omnibus naturalibus dicit: "Benignam sane operam faceret pro sacra scriptura, qui proprietates temporum et locorum, lapidum, et caeterarum rerum inanimatarum, plantarum et animalium colligeret". Et pro logicalibus dicit: "Nam de eis pro theologia possunt quaedam necessaria colligi et condigna, sed non video", ut ait, "utrum hoc possit sine eis". Atque in libro secundo De ordine disciplinae dicit: "Ad sacram scientiam nullus debet accedere sine scientia logicali". De mathematicis dicit Cassiodorus: "Geometriam, arithmeticam, astronomiam, musicam cum sollicita mente revolvimus, sensum acuunt, limamque ignorantiae detergunt, et ad illam divinam contemplationem, Deo largiente, perducunt; quas merito sancti patres legendas persuadent, quoniam ex magna parte appetitus a carnalibus rebus extrahitur, et faciunt desiderare quae solo corde possumus respicere". Et Augustinus doctos multos sanctos fuisse commemorat, cum quaerit: "Nonne aspicimus quanto auro subsarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus, quanto Victorinus et alii multi innumerabiles Graeci, et Moyses quidem eruditus omni sapientia Aegyptiorum?