Haec autem duo genera philosophantium, scilicet Ionicum et Italicum, ramificati sunt per multas sectas et varios sucessores usque ad doctrinam Aristotelis, qui correxit et mutavit omnium praecedentium positiones, et philosophiam perficere conatus est. Sucesserunt vero Pythagoras, Archytas Tarentius, et Timaeus, inter alios maxime nominate. Sed praecipui philosophi, ut Socrates et Plato et Aristoteles, non descenderunt ex hac linea, immo vero Ionici et veri Graeci fuerunt; quorum primus fuit Thales Milesius. Quomodo autem huic caeteri successerunt, ostendit Augustinus octavo libro De civitate Dei
. Nam post Thaletem fuit primus Anaximander eius discipulus, cuius success or fuit Anaximenes, et hi duo fuerunt tempore Iudaicae captivitatis. Augustinus et alii similiter concordant in hoc. Anaxagoras vero et Diogenes Anaximenis auditores fuerunt, et eidem successerunt sub Dario [Hystaspis], cuius anno secundo templum coepit aedificari. Anaxagorae, ut dicit Augustinus, successit Archelaus eius discipulus, cuius auditor fuit Democritus secundum Isidorum octavo libro. Et Socrates, secundum Augustinum octavo libro, Archelai fuisse discipulus perhibetur. Socrates autem secundum Bedam natus est sub Arthaba, qui Persis regnavit mensibus septem, cui in idem regnum successit Artaxerxes Longimanus, in cuius anno septimo Esdras descendit de Babylone, et ideo simul fuerunt Esdras et Socrates. Sed prior natu fuit Esdras sicut ex nunc dictis claret. Et ideo dicit Augustinus decimo octavo libro De civitate Dei, quod post Esdram fuit Socrates, i.e. posterior natu. Nam quando floruit Esdras apud regem Persarum et Iudaeos, tunc Socrates exortus est. Hic Socrates dicitur pater philosophorum magnorum, quoniam Platonis et Aristotelis magister fuit, a quibus omnes sectae philosophantium descenderunt Plato quidem, secundum Bedam in tractatu maiori De temporibus, natus sub Sogdiano, qui mensibus septem regnavit, cui successit Darius cognomine Nothus, quanquam sub eodem Dario Beda in eodem tractatu de temporibus scribat natum esse Platonem. Sed in illo tractatu tempus Sogdiani, quia mendicum fuit, computat sub regno Darii. Nam continuat eum cum Artaxerxe Longimano. Nascente vero Platone, Hippocrates medicus, ut dicit Beda, habetur insignis, et hoc tempore Empedocles et Parmenides inventi sunt; sed Plato Socratica primo addiscens, et ea quae Graeca fuerunt, Aegyptum petiit, ad Archytam Tarentium et Timaeum laboriosissime peragravit, ut dicit Hieronymus ad Paulinum. Et contra Rufinum scribit Hieronymus quod Plato post Academiam et innumerabiles discipulos sentiens multum deesse suae doctrinae, venit ad Magnam Graeciam, ibique ab Archyta Tarentino eruditus, elegantiam et leporem cum huiusmodi miscuit discipulis. Et iste Plato omnibus philosophis antefertur secundum sanctos, quoniam eius libri ad eorum manus devenerunt, et quia sententias de Deo pulchras, et de moribus et de vita futura multa conscripsit quae sacrae Dei sapientiae multum concordant, ut in morali philosophia explanabo; et ab hoc aestimaverunt multi Catholici viri quod audiverat Ieremiam prophetam in Aegypto. Nam Aegyptum petiit propter sapientiam, et a barbaris sacerdotibus instructus est, ut scribit Tullius libro Academicorum quinto. Sed tamen Augustinus dicit quod non fuit tempore Ieremiae. Nam Ieremias ut dicit nono De civitate Dei, primo prophetavit tempore quarti regis a Romulo qui vocatus est Ancus Martius, et in tempore quinti regis, scilicet Tarquinii Prisci. Sed Plato tunc non fuit; immo post tempus Ieremiae fere per annos centum, ut dicit Augustinus octavo libro, natus est Plato. Sed ut alii aestimabant invenit LXX interpretes a quibus instrueretur, sicut Augustinus dicit octavo libro. Et Tullius libro De Senectute dicit quod Plato mortuus est LXXXI anno vitae suae, id est in fine Artaxerxis qui Ochus dicebatur, ut scribit Beda