Avicenna quidem praecipuus imitator et expositor Aristotelis, et complens philosophiam secundum quod ei fuerit possibile, triplex volumen condidit philosophiae, ut ipse dicit in prologo libri Sufficientiae
; unum vulgatum iuxta communes sententias philosophorum Peripatecorum, qui sunt de secta Aristotelis; aliud vero secundum puram veritatem Philosophiae, quae non timet ictus lancearum contradicentium, ut ipse asserit; tertium vero fuit cum termino vitae suae, in quo exposuit priora, secretoria naturae et artis recolligens. Sed de his voluminibus duo non sunt translata; primum autem secundum aliquas partes habent Latini, quod vocatur Assephae, i.e. liber Sufficientiae. Post hunc venit Averroes, homo solidae sapientiae, corrigens dicta priorum et addens multa, quamvis corrigendus sit in aliquibus, et in multis complendus.Что же до Авиценны, то он был выдающимся последователем и комментатором Аристотеля и в силу своих возможностей дополнил его философию. И, как он сам говорит в прологе к книге Исцеление
, он составил три тома [106] по философии. И в первом он представил общедоступную [философию] сообразно общим высказываниям философов-перипатетиков, т. е последователей Аристотеля. Во втором представлена чистая истина философии, которая «не боится ударов копий противников», как утверждает он сам. Третью он написал в конце своей жизни, и в ней он разъяснил предшествующее и собрал тайны природы и искусства. Но из этих томов два не переведены, а из первого у латинян имеются кое-какие части, называемые Аш-Шифа, т. е. книга Исцеление. А позже пришел Аверроэс, человек большой мудрости, исправивший высказывания предшественников и многое добавивший, хотя и он сам должен быть кое в чем исправлен и во многом дополнен.Capitulum XIV. Глава XIV
Ex his sequitur necessario, quod nos Christiani debemus uti philosophia in divinis, et in philosophicis multa assumere theologica, ut appareat quod una sit sapientia in utraque relucens. Quam necessitatem voluero certificare, non solum propter unitatem sapientiae, seil propter quod inferius tangam, oportet nos in philosophia revolvere sententias fidei et theologiae magnificas quas reperimus in libris philosophorum et in partibus philosophiae; ut non sit mirum quod in philosophia tangam sacratissimas veritates, quoniam philosophis Deus concessit multas sapientiae suae veritates. Oportet igitur ut trahatur philosophiae potestas ad sacram veritatem quantum possumus; nam valor philosophiae aliter non lucescit. Nam philosophia secundum se considerata nullius utilitatis est. Philosophi vero infideles damnati sunt, et cum cognoverunt Dominum, non sciunt Dominum glorificare et ideo stultificati sunt et evanuerunt in cogitationibus suis. Et ideo philosophia non potest aliquid dignitatis habere, nisi quantum de ea requirit Dei sapientia. Totum enim residuum est erroneum et inane, et propter hoc dicit Alpharabius in libro De scientiis
, quod sicut puer indoctus se habet ad hominem sapientis simum in philosophia sic homo talis ad sapientiam Dei. Praeterea semper crescere potest in hac vita studium sapientiae, quia nihil est perfectum in humanis inventionibus. Quapropter antiquorum defectus deberemus nos posteriores supplere, quia introivimus in labores eorum, per quos, nisi simus asini, possumus ad meliora excitari: quia miserrimum est semper uti inventis, et nunquam inveniendis, ut dicit Boethius, et probatum est efficaciter superius suo loco. Item Christiani debent ad suam professionem quae sapientia Dei est caetera pertractare, et vias philosophorum infidelium complere: non solum quia posteriores sumus, et debemus addere ad eorum opera, sed ut cogamus sapientiam philosophorum nostrae deservire. Nam hoc philosophi infideles faciunt ipsa veritate coacti in quantum eis datum est: nam totam philosophiam reducunt ad divina; ut ex libris Avicennae in Metaphysicae et Moralibus, et per Alpharabium et Senecam et Tullium, et per Aristotelem patet; nam omnia reducunt ad Deum, sicut exercitus ad principem, inferentes de angelis et aliis multis, quoniam principales articuli fidei reperiuntur in eis.