Nam ut in moralibus exponetur, Deum esse docent, et quod sit unus in esse, infinitae potentiae et sapientiae et bonitatis, trinis in personis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui omnia creavit ex nihilo: et de Domino Iesu Christo et de Beata Virgine multa tangunt. Similiter de Antichristo, atque de angelis et custodia hominum per eos, necnon de ressurectione mortuorum, et de iudicio futuro, et de vita futurae felicitatis quam Deus promisit obedientibus sibi, et de miseria futura, quam proponit inferre his qui mandata eius non observant. Scribuntque innumerabilia de morum honestate, de legum gloria, de legislatore qui debet accipere legem a Deo per revelationem, qui sit mediator Dei et hominum, et vicarius Dei in terra, et Dominus terre ni mundi, de quo cum probatum fuerit quod recipit legem a Deo, et credendum sit in omnibus, exclusa omni dubitatione et haesitatione, qui debet totum genus humanum ordinare in cultu Dei et legibus iustitiae et pacis, et in virtutum exercitio propter reverentiam Dei ac futuram felicitatem; et quod idolorum cultura destrui debet. Haec et his similia habuerunt philosophi. In libris enim eorum huiusmodi reperimus, sicut probatio certa docebit in sequentibus, et quilibet potest experiri qui vult libros philosophorum perlegere; et negare non possumus quin scripta sunt ab eis undecunque huiusmodi receperunt. Nec mirandum est quod philosophi talia scribant; nam omnes philosophi fuerunt post patriarchas et prophetas, sicut prius de hoc facta est consideratio in suo loco; et legerunt libros prophetarum et patriarcharum qui sunt in sacro textu, et similiter alios libros, quos fecerunt tangentes Christi mysteria ut in libro Enoch et in Testamento patriarcharum
, in libro Esdrae III, IV, V, et in multis aliis libris de quorum aliquibus sit mentio in sacro textu ut de libris Nathan, Samuelis, et Abdon prophetarum. In huiusmodi enim libris tanguntur expresse articuli fidei, et longe expressius quam in Canone Scripturae. Nam praeter caeteros libros liber De testamentis patriarcharum ostendit omnia, quae de Christo impleta sunt. Quilibet enim patriarcha in morte praedicavit filiis suis et tribui suae, et praedixit eis ea quae de Christo tenenda sunt, sicut manifestum est ex libro suo. Et hi libri licet non sint in Canone, tamen sancti et sapientes Graeci et Latini usi sunt eis a principio Ecclesiae. Nam beatus Iudas de hoc Enoch accepit auctoritatem et Augustinus decimo De civitate Dei multum fundatur super ilium librum, ut ostendatur quod primo fuit sapientia apud sanctos quam apud philosophos, et ait quod iam propter nimiam antiquitatem ille liber non est in auctoritate, quam propter aliquid aliud. De libris autem aliis manifestum est quod in usu sanctorum et sapientum antiquorum sunt propter hoc quod planas veritates de Christo continere noscimus. Philosophi igitur curiosi et diligentes in studio sapientiae peragrarunt regiones diversas, ut sapientiam inquirerent, et libros sanctorum perlegerunt, et didicerunt ab Hebraeis multa. Nam Avicenna in Radicibus moralis philosophiae recitat verba Esaiae de vita aeterna, dicens illam esse quam oculus non vidit, nec auris audivit, et recitat eleemosyna tollit peccatum, sicut propheta veritatis dicit, scilicet Tobias. Et Augustinus vult decimo octavo De civitate Dei, quod Plato legerat librum Geneseos, propter creationem mundi quam posuit similem ei quae describitur. Et quod legis librum legit, videlicet Exodi, propter nomen Dei quod ibi ponitur, scilicet, Ego sum qui sum. Nam hoc usus est Plato, et alibi non potuit invenire, ut dicit Augustinus. Et praeter sacros libros prophetales composuerunt libros philosophiae: immo totam philosophiam his perfecerunt. Et quod philosophi non habuerunt nisi ab eis, ostensum est in praecedentibus evidenter, et quia una est sapientia, quae sufficit humano generi: ideo sancti in libris philosophicis miscuerunt divina multa cum aliis, quantum potuit philosophia recipere. Et propterea propter istos libros philosophicos sanctorum multa perceperunt philosophi de divinis veritatibus.