Illustri et magnificis dominationibus vestris supplicatur et exponitur humiliter et devote parte devotissimi civis vestri Babilani Gentillis, quod, sicut notorium est omnibus Ianuensibus, ipse Babillanus erat burgensis Peire, pro cuius loci et bonorum quorumcumque remanentium ibidem existentium tempore calamitatis Constantinopolitane ipse supplicans pro comuni utillitate et salute varias et multas expensas substinuit, pericullis vite et amissionis omnium bonorum se exposuit adeo, ut pretermissis quibuscumque pericullis et comodis suis de mandato tunc domini potestatis et officialium dicti loci mutuavit et exbursavit plures quantitates pecuniarum, videlicet dominis quatuor officialibus pro provisione et defenssione ac salute dicti loci contra tunc exercitum et castra tureorum, adeo in tantum, quod habere debet a ditis officiallibus perperos septingentos duodecim et karatos duodecim de Peira ocaxione certorum cambiorum per dites officiales captorum pro Ianua, pro quibus ipse Babilanus et certi alii promisserunt; quibus cambiis responsum non fuit, propter quod necesse fuit ypsum Babilanum solvere pro eius promissione perperos antedictos, videlicet in una partita Francisco de Babilanus solvi fecit in Chio per Allaonem Palavicinum nepotem suum, prout constat apodixia manu diti Francisci, quam exibet et présentât coram prefata illustri dominatione, et in una alia partita solvi fecit in Chio per dominum Alaonem ditis IUIor officialibus perperos sexaginta septem ad complementum ditorum perperorum septingentorum duodecim et karatorum duodecim[632]
; partitas de muneribus et exspensis factis in ambasata exibet et présentât coram dominationibus vestris, que sic scripte sunt in eius cartulario de Perra, ut omnia videre posit, quod cartularium eidem exibet et producit pro pluria et claratione etc.Idem Babilanus etiam pro communi utillitate multis periculis se exposuit et amissionis vite, de mandato tunc domini potestatis Pere ceteris aliis fugientibus viza captione miserabillis urbis Constantinopolitane, cum undique clamor, luctus et ocixiones audirentur, stupefactis et timore semimortuis, quia nulla spes superesset salutis, quod, qui viderunt testimonium, periberunt, solus ipse Babilanus cum condam Marchixio de Franchis propriorum comodorum obliti inter hostium gladios, qui iam portas ocupabant, factis multis expenssis et muneribus, ut consuetudo est et, ut res inportabat, tentaverunt animum superbi hostis tunc victoria insanientis pro salute miserande Peire mittigare, et expensis ipsius Babilani et sumptibus factis multisque aliis hinc inde, ut requirit Porta Teucrorum, tandem obtinuerunt, quod incredibille videbatur, ne locus Peire in predam hostium poneretur, prout tempus dabat et ipsius Babilani et soc(iorum) periculis et sumptibus salus dicti loci redempta est et firmatis cum rege Teucrorum pactis et pace, que pro tempore unquam favorabilia facta fuere.//
In quibus quidem quantum periculi, quantum laboris ipse supplicans substinuerit nec facile dici posset, nec sine dificultate crederetur, quibus in rebus si non merces retribuitur, saltem restaurari et restitui dampnum debet et iustum est, nam benemeritis de republica dari solent et premia ac munera, quanto iustius est expensa restitui facille, dominationes vestre intelligunt. Tandem exbursavit et spendidit ipse Babilanus de sua propria peccunia pro muneribus factis domino Teucro, bassadibus et aliis oficialibus, ut consuetum est, perperos mille trescentos quatraginta sex cum dimidio, seu perperos mcccxxxxvi kar. xii, yta quod in toto habere remaneat perperos duomilia quinquaginta novem, seu perperos MMLVIIII, de quibus crudele et inhumanum esset ac iniustum dictum sumptum pati debere et dampnum aliquod, cum igitur ceteris, qui aliquid expenderunt pro dita universitate vel quovis alio modo essent creditores a d(omi)nationibus vestris, iuste provisum fuerit, sicut ex actis cancelarie Vestre constat, potissime nobilli Mauritio Cataneo, et causa istius sumptus tanto sit iustior, quanto eius periculis et exppenssis salvatum est, quidquid remanebat in Peira.