Super XX et III sequentibus articulis respondit se nichil scire.
Super XIV articulo interrogatus, respondit quod prout audivit a fratre Gandulfo, preceptore in civitate Florentie, fratres dicti ordinis dicebant, et credit quod sic credebant, ex quo sic dicebant quod magnus magister dicti ordinis poterat eos assolvere a peccatis suis : ipse lamen nunquam hoc credidit, ut dixit. Predicta etiam dixit se audivisse a fratribus Lombardie quorum nominibus non recordatur, nisi de fratre Guillelmo de Monte Calcio (
Super XXV articulo interrogatus, dixit se nichil scire, cum nunquam viderit aliquem visitatorem in ordine, nec unquam ipse fuerit visitatus.
Super XXVI articulo interrogatus, respondit ut supra per omnia de magistro maiori, dicens etiam quod audivit communiter a fratribus qui redibant a capitulis provincialibus per preceptores balivarum, in capitulis suis congregatis fratribus dicebant :
Super XXVII et XXVIII articulis intcrrpgatus, dixit se nichil aliud scire, nisi ut supra dixit.
Super XXVIIII articulo interrogatus, dicit se nichil scire quod sic confessus fuerit ut in articulo continetur, nisi quod hoc audivit postquam captus fuit.
Super XXX articulo et tribus sequentibus interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod ipse credit quod fratres in suis receptionibus deoscularentur receptores suos, ut in articulo continetur; et hoc credit quod in ordine servaretur et fieret, pro eo quod ipse in sui receptione coactus fuit et inductus deosculari receptorem suum in ore, in umbilico et spinà dorsi. Dixit tantum quod nunquam vidit aliquem sic deosculari,pro eo quod nunquam vidit aliquem recipi.
Super XXXIIII articulo interrogatus, respondit quod, tempore sue receptionis, juravit non exire pro intrando aliquem alium or dinem et dixit quod sic audivit quod alij fratres in sui receptione sic jurabant ; dixit tamen se nullum vidisse sic iurare, pro eo quod non interfuit receptioni alicuius.
Super XXXV articulo interrogatus, respondit quod fratres dicti ordinis statim habebantur pro profexis, nulle tempore probationis premisso. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic habitus fuit et quia sic audivit dici communiter in ordine et vidit noviter receptos pro profexis haberi statim.
Super XXXVI articulo et uno sequenti interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod communiter audivit inter fratres dici quod in receptionibus fratrum non potest aliquis extraneus interesse, et ipse crédit quod ita sit, pro eo quod in sua receptione nullus interfuit, nisi fratres dicti ordinis.
Super XXXVIII et XXXVIIII interrogatus, dixit quod audivit a pluribus quod ecclesia et gentes suspicabantur et mirabantur quod clandestine receptiones et alia negotia ordinis fiebant ita occulta, et detalibus suspicationibus milies audivit loqui, a die sue receptionis et cetera.
Super XL et XLI articulis interrogatus, respondit quod tempore sue receptionis frater Blanchus supra scriptus dixit eidem fratri Bernardo, quod poterat eum alio fratre sui ordinis commisceri carnaliter et dicebat hoc non esse peccatum, sed licitum, et hoc idem dixit sibi dictum fuisse a fratre Bartbolo de Florentia et fratre Johanne, germano suo.
Super XLII et tribus sequentibus articulis interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis, et hoc scit ex eo quod audivit dici a suprascriptis fratribus quod publica fama erat in ordine quod sic poterat fieri et hoc facere non erat eis peccatum.
Super XLVI et XLVII articulo interrogatus, dixit se inde hoc scire videlicet quod, tempore quo interfuit capitulo provinciali facto Bononie de quo supra dixit, vidit quoddam capud non habens effigiem Christi, beate Marie Virginis vel alicuius sancti, et preceptor balive, scilicet frater Guillelmus de Cavelle, dixit illis fratribus de capitulo :
Super XLVIII et novem articulis sequentibus, respondit vera esse que in articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quod audivit a fratribus qui convenerunt in dicto capitulo quod dictum capud poterat eos salvare et divites facere et omnes divitias ordinis dabat eis.