Super arliculo qui incipit : item quod renovati et cetera et duobus sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit ut supra.
Super articulo qui incipit :
Super articulo qui incipit :
Super articulo qui incipit :
Super articula qui incipit :
II. Die XXIIII septembris, X Indictione, Florentie in ecclesia sancti Egidis, frater Bernardus de Parma, ordinis militie templi constitutus in presentia suprascriptorum venerabilium patrum et Domini Petri inquisitorum predictorum, iuratus corporaliter ad sancta dei evangelia meram, plenam et puram dicere veritatem et ad inquisita respondere, suprascripta die, et examinatus diligenter a supradictis duis inquisitoribus super articulis contra ordinem, die XVII septembris, post confessionem a se de se factam :
Super primo, secundo, tertio et quarto articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se tantum hoc scire quod, iam sunt XXX anni, ipse frater Bernardus, quando fuit receptus ad ordinem, fuit inductus et compulsus Christum abnegare et virginem Mariam et sanctos per fratrem Bianchum de Pighazzano (
Super v articulo interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic fuit dogmatizatus ipse in sui receptione facere per suprascriptos fratres et quia etiam sic audivit communiter dici inter fratres, quod dogmatizabatur et dicebatur in ordine Christum non esse verum deum; et dixit interrogatus quod nescit aliter nisi sicut supra dixit pro eo quod nunquam interfuit alicui capitulo nisi semel Bononie, iam sunt XVI anni, in quo capitulo nullus fuit receptus.
Super VI articulo interrogatus, respondit se nihil scire, nisi quia tantum audivit dici a fratribus quod receptores dicebant illis quos recipiebant Christum falsum fuisse prophetam.
Super VII articulo interrogatus, dixit se nihil scire, nisi quod audivit dici, a magno tempore, intra pluries a fratribus dicti ordinis quod receptores fratrum dicebant illis quos recipiebant Christum non fuisse passum pro redemptione humani generis, nec crucifixum, et sic credit quod dicebant ex quo per fratres sic dicebatur ; tamen dixit predicta verba non fuisse dicta in sui receptione, ante vel postea quod ipse recordetur. Interrogatus a quibus audivit dici predicta, respondit a fratribus Alberico supra scripto. Marco Perugino Rufino de districtu Alexandrie.
Super VIII articulo, respondit se nihil scire.
Super VIIII articulo interrogatus, respondit quod, iam sunt XVIII anni, apud castrum Montis Caferii, ipse frater, una cum fratribus Nicholao Bavacchini de dicto Castro et Michelone de Papia, spuerunt super crucem que adherebat muro in ecclesia dicti loci, in vituperium Iesu Christi ; et scit et audivit quod sic fiebat communiter a fratribus ordinis.
Super X et XI articulis interrogatus, respondit se nihil aliud inde scire, nisi quod credit conculcatio crucis fieret communiter in ordine per fratres ipsius et maxime per maiores eorum.
Super XII articulo et II sequentibus interrogatus, dixit se nichil scire.
Super xv articulo interrogatus, dixit quod ea que fecit et fieri audivit in ordine per fratres, fiebant in vituperium Jesu Christi et fidei catholice, pro eo quod tales actus indicant vituperium
Christi et fidei, et quia sic credebat ipse et alij simi ia perpetrantes, licet ipse faceret male libenter.
Super XVI articulo et tribus sequentibus inmediate interrogatus, respondit se credere quod illi fratres qui abnegabant Chris tum, vel spuebant super crucem, vel perpetrabant alios inlicitos actus de quibus supra testiticatus est, non credebant sacramentum altaris nec alia sacramenta ecclesiastica : de se autem dicit quod credidit et credit omnia sacramenta ecclesie.