Super xxx articulo qui incipit : item quod in receptione fratrum
et duobus sequentibus, respondit quod, iam sunt xx anni, audivit dici quod fratres dicti ordinis eo modo ad invicem deosculabantur, sicut in dictis articulis continetur. Et dixit quod observantia predicta communiter fuit in toto ordine observata antiquitus et publice dicebatur in toto ordine quod hec corruptela servabatur et erat etiam in eo. Et dixit interrogatus quod vidit duos fratres, quando recepti fuerunt, qui ipsi deosculati fuerunt recipientes eosdem prirno in ore, postea in umbilico seu ventre nudo et tandem in virga virili seu in pectignone. Interrogatus qui tuerunt illi fratres quos vidit sic deoseulari recipientes eos, respondit quod fuerunt illi de quibus dixit supra in primo articulo. Et dixit interrogatus quod ipse interfuit omnibus predictis quando predicti fratres recepti fuerunt. Et dixit etiam interrogatus quod hoc servabatur communiter in toto ordine per fratres dicti ordinis et maxime in capitulis generalibus et provincialibus. Item dixit interrogatus quod, in capitulo generali sive provinciali, quando fratres recipiebantur in ordine et fecerant professionem publicam, presente magistro seu magno preceptore balive et aliis fratribus, ipse frater receptus deosculabatur omnes fratres in ore. Postea vero magister seu preceptor vocabat eum receptum seorsum in camera sua, cum aliquibus sociis magistri seu magni preceptoris et, clauso hostio, frater receptus deosculabatur magistrum sive preceptorem et socios suos et deosculari compellebatur in locis predictis. Et tandem idem magister sive preceptor faciebat ipsum receptum spuere super crucem et eam pedibus conculcare et mingere super eam et adorare ydola et abnegare Jesum Christum, virginem Mariam et sanctos. Dixit insuper quod ipse vidit abnegari Jesum Christum et spui super crucem et adorare dictum idolum in quatuor capitulis provincialibus, videlicet Rome per fratrern Jacobum de Madonna de Parmatum, preceptorem Balive et communiter per fratres atque ibi congregatos qui fuerant circa numerum VIII fratrum, et Bononie per fratrem Jacobum de Montecucco, tunc preceptorem balive, iam sunt XXII anni, et per omnes fratres ibi congregatos qui fuerunt circa numerum L fratrum, et Placentie per fratrem Blanchum, lune preceptorem balive, iam sunt XXX anni vel circa, et per omnes fratres ibi congregatos qui fuerunt circa numerum triginta fratrum.Super XXXIIII articulo qui incipit : item quod in receptione illa faciebant iurare illos
et cetera, et tribus articulis sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se fecisse et iurasse in sui receptione sicut in dictis articulis continetur et vidisse alios sic iurare, et quia etiam fratres in ordine in sui receptione consueverunt omnia predicta servare.Super XXXVIII articulo qui incipit : item quod propter hoc
et alio sequenti sibi connexo, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia hoc patet per effectum.Super XL articulo qui incipit : item quod fratribus quos recipiebant
et tribus sequentibus interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se interfuisse presentem quando preceptores dixerunt, supra scriptis fratribus quos vidit recipi, verba que in dicto articulo continentur. Etiam dixit quod in ordine non reputabatur peccatum hoc facere ab illis videlicet qui hoc abutebantur.Super XLIIII articulo qui incipit : item quod hoc faciebant ipsi
et alio sequente interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia hoc dicebatur et credebatur communiter inter fratres et quia ipse vidit duos fratres, videlicet Johannem Pectorem et Bartholinum, in quodam nemore in foro Julii, ad invicem commisceri, et quia etiam de premissis erat publica fama in ordine.Super XLVI articulo qui incipit : item quod ipsi fratres per singulas
provincias et cetera interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se vidisse dictum capud Rome et Placentie et quia predicta capita esse debebant in omnibus capitulis.