Читаем Мистические культы Средневековья и Ренессанса полностью

I. Die lune XX septembris, VIII indictionis, in ecclesia sancti Egidis de Florentia, frater Egidius, preceptor domus de sancto Geminiano, ordinis militie templi Jerosolimitani, testis iuratus veritatem dicere et ad inquisita respondere, die XVII mensis septembris constitutus in presentia suprascriptorum dominorum inquisitorum, post confessionem et depositionem hodie et a se de se factam examinatus diligenter ab eis super articulis inquisitionis facte contra ordinem ipsum :

Super primo qui incipit : Primo quod licet assererent ordinem ipsum, et cetera et tribus sequentibus articulis sibi connexis interrogatus, respondit suo iuramento vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse testis vidit duos fratres quorum nominum non recordatur in sui reception blasfemantes Deum et abrogantes Christum, virginem Mariam et sanctos, quorum unus fuit receptus, in quodam capitulo Bononie celebrato, per fratrem Guillelmum de Nove, magnum preceptorem Lombardie, iam sunt XXV anni vel circa, et alius fuit receptus Placentie per fratrem Blanchum, magnum preceptorem Lombardie, iam sunt XXX anni vel circa. Et quia etiam testis, inductus et monitus per illum qui ad dictum ordinem recepit eundem, in sui receptione abnegavit Christum, virginem Mariam et sanctos. Et quia etiam audivit dici in ordine a fratribus quod ritum istum recipiendi fratres communiter per fratres in ordine servabatur, et ipse scit quod sic servatur, quia hec vidit etiam in aliquibus capitulis observari et audivit a pluribus fratribus dicli ordinis qui asseruerunt se interfuisse et vidisse in pluribus locis sic servari.

Super V articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit se audivisse et vidisse in pedictis capitulis dogmatizari et doceri sicut dictum est.

Super VI et VII articulis interrogatus, respondit se numquam audivisse dici ea que in dictis articulis continentur; dixit tantum se audivisse dici a certis fratribus dicti ordinis : quod magister et certi fratres qui erant ultramare qui ydolum adorabant dicebant Christum falsum fuisse prophetam et ipsum non fuisse passum pro salute humani generis. Et credit quod, cum idolatre essent, facerent, dicerent et crederent quidquid in dictis articulis continetur.

Super VIII articulo interrogatus, respondit quod credit quod omnes qui idolum adorabant vel spuebant super crucem, non haberent salvationis habende per Jesum.

Super VIIII articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia vidit predictos duos fratres de quibus supra in primis articulis dixit, in sua receptione spuere super crucem et ymaginem Jesu Christi, et ipse etiam sic fecit quando fuit receptus et scit quod in ordine communiter sic fiebat.

Super X et XI articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se audivisse, iam sunt XXVI anni et ultra et per ipsum tempus et ab inde citra pluribus vicibus, a certis fratribus et familiaribus dicti ordinis, quod nonnulli ex fratribus dicti ordinis crucem pedibus couculcabant et conculcari mandabant et quod talia faciebant quod omnes debebant comburi. Et hoc maxime audivit de fratribus existentibus in Apulia, Sicilia et Ereti, et alia dixit se nescire.

Super XII, XIII et XIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se nihil scire : dixit tamen quod ipse vidit, in quodam capitulo facto Placentie per fratrem Blanchum, preceptorem predictum, per ipsum fratrem Blanchum et per alios fratres ibi congregatos qui fuerunt circa duodecim, spui super crucem et imaginem crucifixi. Et quadam alia vice vidit fratrem Guillelmum de Nove cum quibusdam aliis sociis, IN QUODAM CAPITULO CRLRBRATO BONONIE, expuere super ymaginem crucifixi.

Super XV articule interrogatus, respondit quod credit et pro certo tenet quod omnes fratres qui predicta faciebant, faciebant in vituperium Jesu Christi et fidei orthodoxe.

Super XVI, XVII, XVIII et XIX articulis interrogatus, respondit quod fratres dicti ordinis de quibus supra dixit non credebant sacramentum altaris.

Super XX, XXI, XXII, XXIII, XXIIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit quod credit quod aliqui ex sacerdolibus dicti ordinis non dicebant verba de quibus in articulo fit mentio, quia erant infideles, et aliqui etiam dicebant quia erant boni et fideles.

Super XXV et tribus sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit quod omnes illi qui predictos sequebantur errores credebant se posse assolvi ab omnibus peccatis a magistro maiori et a visitatore, licet laïci essent. Et adhuc credit esse ultra ducentos fratres qui predicta credunt.

Super XXIX articulo qui incipit: item quod magnus magister hoc fuit de se confessus, respondit se nichil scire.

Перейти на страницу:

Все книги серии Документы и материалы древней и новой истории Суверенного Военного ордена Иерус

Белая гвардия Фридриха Эберта
Белая гвардия Фридриха Эберта

В нашей стране почти неизвестна такая интересная и малоизученная страница Гражданской войны, как участие белых немецких добровольческих корпусов (фрейкоров) на стороне русских белогвардейцев в вооруженной борьбе с большевизмом. Столь же мало известно и участие фрейкоров (фрайкоров) в спасении от немецких большевиков-спартаковцев молодой демократической Германской республики в 1918–1923 гг.Обо всем этом повествуется в новой книге Вольфганга Акунова, выходящей в серии «Документы и материалы древней и новой истории Суверенного Военного ордена Иерусалимского Храма», ибо белые добровольцы стали последним рыцарством, архетипом которого были тамплиеры — рыцари Ордена бедных соратников Христа и Храма Соломонова.В формате PDF A4 сохранен издательский макет.

Вольфганг Викторович Акунов

Военная документалистика и аналитика
Божьи дворяне
Божьи дворяне

Есть необыкновенная, не объяснимая рассудочными доводами, притягательность в идее духовно-рыцарского, военно-монашеского, служения. Образ непоколебимо стойкого воина Христова, приносящего себя в жертву пламенной вере в Господа и Матерь Божию, воспет в знаменитых эпических поэмах и стихах; этот образ нередко овеян возвышенными легендами о сокровенных, тайных знаниях, обретенных рыцарями на Востоке в эпоху Крестовых походов, в которую возникли почти все духовно-рыцарские ордены.Прославленные своей ратной доблестью, своей загадочной, трагической судьбиной рыцари Христа и Храма, госпиталя и Святого Иоанна, Святого Лазаря, Святого Гроба Господня, Меча и многие другие предстают перед читателем на страницах новой книги историка Вольфганга Акунова в сложнейших исторических коллизиях, конфликтах и переплетениях той эпохи, когда в жестоком противостоянии сошлись народы и религии, высокодуховные устремления и политический расчет, мужество и коварство.Сама эта книга в определенном смысле продолжает вековые традиции рыцарской литературы, с ее эпической масштабностью и романтической непримиримостью Добра и Зла, Правды и Лжи, Света и Тьмы, вводя читателя в тот необычный мир, в котором молитвенное делание было равнозначно воинскому подвигу, согласно максиме: «Да будет ваша молитва, как меч, а меч — как молитва»…

Вольфганг Викторович Акунов

Христианство

Похожие книги