Super articulo qui incipit : Item quod predictos errores
et cetera et alio sequenti interrogatus, respondit quod bene tenebatur de magno magistro et visitatore et preceptoribus balivarum, et hoc scit quia sic ipse credebat et sic audivit etiam predicari ab eis.Super articulo qui incipit : Item quod tanto tempore
, respondit quod huiusmodi errores viguerunt in dicto ordine a tanto tempore citra quod de hoc memoria non existit.Super articulo qui incipit : Item quod renovati
et cetera et duobus sequentibus, respondit ut supra in aliis articulis ubi de hac cadem materia dictum est.Super articulo qui incipit : Item quod multi fratres de dicto
ordine et cetera interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic audivit dici in ordine a fratribus dicti ordinis quod plures fratres iam exiverant, et quia etiam vidit unum qui de dicto ordine exivit, videlicet fratrem Jacobum Malescalcum, domini Pape.Super articulo qui incipit : Item quod propter predicta
et cetera, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia patent hec omnia per effectum.Super articulo qui incipit : Item quod predicta omnia
et cetera et sequentibus tribus interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo, de hijs videlicet que a se attestata sunt.Super articulo qui incipit : Item quod magnus magister
et cetera et reliquis omnibus sequentibus interrogatus, respondit quod credit per auditum et publicam famam, et aliud dixit se nescire. Et dixit quod predicta non testatur timore, odio, vel amore vel precibus, sed pro veritate tantum.IIII. Die XI mensis octubris (sic
), decima indictionis, in supradicto loco, frater Niccholaus Reginus, preceptor domus sancti salvatoris de Grosseto, ordinis militie templi, constitutus in presentia dictorum dominorum inquisitorum, in coro ecclesie sancti Egidii de Florentia, iuravit ad sancta dei evangelia meram, pie nam et puram dicere veritatem super hijs que dicti domini inquisitores peterent ab eo, super articulis insertis sub bullis domini Pape contra ordinem militie Templi. Et post examinationem de se et confessionem a se factam super articulis contra singulares personas dicti ordinis, examinatus diligenter a supradictis dominis inquisitoribus super ipsis articulis contra ordinem.Super primo, secundo, tertio et quarto articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia, iam sunt XII anni, ipse, frater Nicolaus, in sui receptione abnegavit Christum, Virginem Mariam et sanctos in capitulo Bononie celebrato per fratrem Guillelmum de Nove, magnum preceptorem Lombardie et Tuscie, in quo capitulo interfuerunt, ut dixit, XL vel L fratres, quorum nominibus se non asseruit recordari. Et ad hoc fuit inductus et monitus per supradictum magnum preceptorem qui recipit eundem. Et quia etiam, ipse frater Nicholaus, vidit, iam sunt VII anni, vel VIII, vel circa, in quodam alio capitulo celebrato Bononie, per fratrem Jacobum de Montecucco, magnum preceptorem balive, fratres Albertum et Guidonem de Marchia Ancone, in suorum receptione factos abnegare Christum, virginem Mariam et sanctos. In quo capitulo dixit interfuisse circa XL vel L fratres quorum nominibus non recordatur, nisi de fratribus Pazano, preceptore domûs de Brixia, Francisco, preceptore domûs de Padua, Johanne, preceptore domûs Campagne. Et scit quomodo ritus iste recipiendi fratres communiter in ordine servabatur, pro eo quod sic fuit in sua receptione scrvatus et in receptionibus predictorum quos vidit recipi.
Super quinto articulo et tribus sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit qnia audivit dici et dogmatizari, per fratres Guillelmum de Nove et Jacobum de Montecucco, quod Christus non erat verus dominus neque deus, sed erat falsus propheta et passus non fuerat pro salute humani generis et quod non habebant spem salvationis habende per Christum, sed per quoddam capud quod in dicto capitule ponebatur, quod colebant et adorabant ut deum.