Читаем Мистические культы Средневековья и Ренессанса полностью

Super VIII articulo et quatuor sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se in sui receptione inductum fuisse, per supradictum receptorem suum, spuere super crucem et vidit etiam spui super eam in receptione supradictorum fratrum quos recipi vidit et eos mingere super eam et eam pedibus conculcare, et quia audivit dici a fratre Johanne de Campania, iam sunt novem anni, in domo sua de la Campagna, quod fratres in domibus conventualibus conveniebant, die veneris sancti, ad conculcandam ipsam crucem et mingendum super eam. Et dixit etiam quod ipse audivit dici, ab ipso fratre Johanne, quod ipse hoc fecerat et fieri fecerat per fratres sui conventus de Campania.

Super XIIII articulo et uno sequenti et quolibet corum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia vidit dictum catum nigrum in capilulo Bononiensi apparentem eis, et fratres capituli adorare ipsum, tempore sue receptionis ad ordinem, et dixit quod vidit dictum catum stantem in dicto capitulo per oram et postea evanuit. Et hec et omnia alia supradicta faciebant in vituperium Christi et fidei orthodoxe. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipsi fratres sic dicebant.

Super XVI et septem articulis sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit se nichil aliud inde scire, nisi quod se mel audivit dici, a fratre Johanne de Campagna supradicto, in domo predieta de Campania, quod sacramentum quod in altari conficitur non erat corpus Christi, et credit quod fratres qui

Christum abnegabant non credebant sacramentum altaris nec alia sacramenta . Ipse tamen, licet ore Christian ahnegaverit, corde tamen non negavit et ipsa sacramenta credebat.

Super XXIII articulo et quatuor sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scicntie, respondit se audivisse dici a fratribus dicti ordinis quod magnus magister poterat eos absolvere ab omnibus peccatis. Et quod visitatores et preeeptores ba- livarum, quantucunque (sic) layci essent, de dicti magistri licentia et commissione speciali poterant similiter absolvere. Et, in capitulis in quibus interfuit, vidit preceptores predictos absolventes fratres in capitulis congregatos.

Super XXVIII articulo interrogatus, respondit se nichil scire.

Super XXX articulo et tribus sequentibus, respondit se nichil scire, nisi de osculo oris tantum.

Super XXXIIII articulo et tribus sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse in sua receptione iuravit et sic vidit dictos fratrem Guidonem et Albertum iurare, et quia ipse sic fuit habitus pro profexo statim et sic vidit dictos fratres pro profexis haberi et teneri, et quia receptio sua et dictorum fratrum facte fuerunt clandestine et nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis, et quia audivit dici a fratribus quod omnia predicta sic servabantur in ordine.

Super XXXVIII et VII sequentibus, respondit se nichil scire.

Super XLVI et XV sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit se vidisse dictum capud Bononie, in capitulo, tempore sue receptionis, celebrato ; et vidit illud capud venerari ut deuin et salvatorern suum per fratres in capitulo congregatos, dicentes quod illud capud poterat eos salvare et divites facere et quod omnes divitias ordinis dabat eis, et faciebat arbores florere et terram germinare, et omnia facere poterat sicut deus. Et quod frater Guillelmus de Nove cinxit dicto capiti quondam cordulam quam dedit dicto fratri Nicholao in sui receptione et iniunxit ci quod dicta cordula debetur uti continue circa camisciam vel carnem. Et hec omnia faciebant in veneratione dicti capitis. Et dixit interrogatus quod dictum capud habebat faciem humanam, capillos nigros et crispos, barbam modicam et curtam et non habens effigiem alicuius sancti.

Super LXII et duobus sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia vidit in dictis capitulis in quibus interfuit fratres quos vidit recipi, recipi modis predictis et ipse etiam fuit receptus omnibus hiis modis de qui- bus supra in singulis articulis dixit per ordinem, et quia sic communiter dicebatur quod fratres modis predictis recipiebantur.

Перейти на страницу:

Все книги серии Документы и материалы древней и новой истории Суверенного Военного ордена Иерус

Белая гвардия Фридриха Эберта
Белая гвардия Фридриха Эберта

В нашей стране почти неизвестна такая интересная и малоизученная страница Гражданской войны, как участие белых немецких добровольческих корпусов (фрейкоров) на стороне русских белогвардейцев в вооруженной борьбе с большевизмом. Столь же мало известно и участие фрейкоров (фрайкоров) в спасении от немецких большевиков-спартаковцев молодой демократической Германской республики в 1918–1923 гг.Обо всем этом повествуется в новой книге Вольфганга Акунова, выходящей в серии «Документы и материалы древней и новой истории Суверенного Военного ордена Иерусалимского Храма», ибо белые добровольцы стали последним рыцарством, архетипом которого были тамплиеры — рыцари Ордена бедных соратников Христа и Храма Соломонова.В формате PDF A4 сохранен издательский макет.

Вольфганг Викторович Акунов

Военная документалистика и аналитика
Божьи дворяне
Божьи дворяне

Есть необыкновенная, не объяснимая рассудочными доводами, притягательность в идее духовно-рыцарского, военно-монашеского, служения. Образ непоколебимо стойкого воина Христова, приносящего себя в жертву пламенной вере в Господа и Матерь Божию, воспет в знаменитых эпических поэмах и стихах; этот образ нередко овеян возвышенными легендами о сокровенных, тайных знаниях, обретенных рыцарями на Востоке в эпоху Крестовых походов, в которую возникли почти все духовно-рыцарские ордены.Прославленные своей ратной доблестью, своей загадочной, трагической судьбиной рыцари Христа и Храма, госпиталя и Святого Иоанна, Святого Лазаря, Святого Гроба Господня, Меча и многие другие предстают перед читателем на страницах новой книги историка Вольфганга Акунова в сложнейших исторических коллизиях, конфликтах и переплетениях той эпохи, когда в жестоком противостоянии сошлись народы и религии, высокодуховные устремления и политический расчет, мужество и коварство.Сама эта книга в определенном смысле продолжает вековые традиции рыцарской литературы, с ее эпической масштабностью и романтической непримиримостью Добра и Зла, Правды и Лжи, Света и Тьмы, вводя читателя в тот необычный мир, в котором молитвенное делание было равнозначно воинскому подвигу, согласно максиме: «Да будет ваша молитва, как меч, а меч — как молитва»…

Вольфганг Викторович Акунов

Христианство

Похожие книги