Super XL et quinque sequentibus articulis, et quolibet eorum interrogatus, respondit se nichil scire, inmo dicit quod qui inventus fuisset in hoc peccato perdebat mansionem suant, et de hoc erat expressum preceptum in ordine.
Super XLVI et XV articulis sequentibus interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod ipse, in supradictis capitulis in quibus fuit, vidit quoddam capud habens faciem humanam, capillos nigros, riccintos, parvos, collum et gulam deaurata ; quod capud vidit adorari per fratres, in capitulis congregatos, tanquam deus et salvator et inclinare se sibi, sicut deo et salvatore suo, et deinde audivit etiam quod observabatur adorari dictum capud cominuniter per totum ordinem. Et aliud dixit se nescire de contentis in eis.
Super LXII articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit quod fratres recipiebantur communiter hijs modis de quibus dixit supra et quando recipiebantur in capitulis ; sed quando non recipiebantur in capitulis, non recipiebantur dictis modis.
Super LXV articulo et duobus sequentibus articulis, respondit se nichil scire.
Super LXVIIII articulo et IIII sequentibus, respondit quod bene iniungebatur quod capituluni nulli deberet revelari. Et hoc scit quia sic vidit et audivit iniungi, et aliud dixit se nescire.
Super LXXIII articulo interrogatus, respondit quod licitum erat fratribus dicti ordinis quod possent confiteri quibuscunqunque religiosis.
Super LXXIIII articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia, dum fuit in ordine, vidit observari predicta et audivit quod continue servabantur ea de quibus supra dixit et nunquam audivit quod dicti errores correcti fuerint.
Super LXXVII articulo qui incipit :
Super LXXXVI articulo interrogatus, respondit quod credit.
Super LXXXVII articulo et octo sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit quod credit, quia vidit fratres recipi ad dictum ordinem hijs modis de quibus supra dixit, videlicet, abnegando Christum, spuere super crucern et dictum capud adorando et faciendo professionem in ipsa receptione.
Super LXXXXVII articulo interrogatus, respondit vera esse que in dicto articulo continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse nunquam vidit nec audivit aliter recipi fratres ad dictum ordinem, nisi modis illis de quibus superius dixit in singulis articulis.
Super LXXXXVII articulo interrogatus, respondit quod elimosine bene fiebant in ordine, sed hospitalitas non servabatur, cum ad hoc non teneretur.
Super LXXXXVII articulo et duobus sequentibus articulis interrogatus, respondit quod crescere et augmentare bona ordinis licitis modis iuvabant et aliter augmentare reputabant esse peccatum.
Super CI articulo et tribus articulis sequentibus interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet, in capilulis in quibus fuit, vidit excludi totam familiam de domo, ita quod nullus posset eos audire vel videre et ponebantur custodes ad cammeram magistri sive preceptoris, ita ut nulli ad eos pateret accessus, et quod ipsa capitula tenebantur in aurora diei, dicta missa.
Super CVI articulis interrogatus, respondit quod verum est quando recipiebantur in capitulis, sed quando non recipiebantur in capitulis layci poterant interesse.
Super CVII articulo et centesimo oetavo interrogatus, respondit quod fratres dicti ordinis non credebant se posse assolvi nisi a sacerdotibus ; dixit tantum quod primo oportebat obtineri licentiam a magistro generali.
Super CIX articulo et ex interrogatus, respondit se nichil scire.
Super CXI articulo, respondit quod non, nisi de licentia magistri ut supra dixit.
Super CXII et CXIII, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic observabatur et sic tenebatur communiter per totum ordinem.
Super CXIIII articulo interrogatus, respondit quod credit, quia ipse semper, dum fuit in ordine, sic vidit et audivit quod dicti pravi modi observati fuerunt.
Super CXV articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit ut supra in aliis articulis et consimilibus.
Super CXVIII articulo interrogatus, respondit se nichil scire.
Super CXVIIII articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo: et hoc dicit patere per effectum.