Jussit secundo loco produci in Theatrum suum Thesaurarium, cui nomen erat Michael Funichow, vir magni nominis et ingenii acerrimi, socius fidusque amicus illius Cancellarii. Iste non longis verborum ambagibus usus est in sua defensione, sed breviter sic loquitur: Appello ad Deum qui omnium rerum est conscius, et cujus oculus omnia intuetur, quia nunquam quicquam in te Dominum meum commisi, semper bona fide et sine fraude in administratione mei muneris me gessi et cum accuser abs te, impie et inique, jam tibi dicam scribo, et anima tua in altero seculo se sistat coram Divina Majestate, ut mihi satisfaciat. Haec verba ubi protulisset, jubet Magnus Dux arripi miserum, et exui, atque furcis alligari eo modo quo et Cancellarius. Tum postea ille Maluta praefectus satellitum, haurit ex vase aeneo, ubi erat aqua fervidissima, et deinde alter equorum magister, accepit vas plenum aqua frigidissima, iste primo illa aqua caput abluere coepit, postea calidam et fervidissimam aquam infundebat, sic ille infortunatus vim fervoris et ardoris illius aquae sentiens, ob atrocem fervorem, vociferabatur mirifice: at ille minister Tyrannidis Maluta magis ac magis infundebat illam calidissimam aquam, ita ut tandem pellis capitis contraheretur in modum serpentis, cum se in spiras contorquet: ita hoc crudelissimo supplicii genere confectus, expiravit. Tertio jubet adduci in medium suum Cocum, iste cocus infinitis falsis testimoniis reus erat peractus, eoque genere supplicii est affectus quo et Joannes Wiskowaty, nempe membratim est dissectus, amputatis illi pudendis. Deinde jussit adduci quendam Georgium Czapkinu cum uxore et liberis, qui inter amanuenses et secretaries non postremum locum tenuit, cumque ex equo descenderet Magnus Dux, Basilius Themkin jussu Principis caput illi abscidit, sic et uxori ac liberis: Iste Themkin erat proscriptus ex Lithuania, ob necem Palatini Plocensis, et in Moscoviam aufugerat, tanquam ad asylum, primumque locum ac praecipuum inter aulicos Principis tenebat.
Deinde productus est alter secretarius, cui nomen Joannes Bulhakow, qui fuit una cum uxore, et liberis etiam capite truncatus a Palatino Chir-noviensi, is vocabatur Pietrovicius.
Tunc jubet educi et secretarium suum Basilium Stepanow, quem et indicta causa aulicus e vestigio capitali poena afficit mandato Principis.
Ad extremum, ut ad hoc tragicum ac crudele spectaculum nihil praetermitteret, praecipit Magnus Dux ducentos Nobiles captivos extrahi in arenam, quos nominatim jubens sisti ante se, damnat morti, et singuli aulici ordine eos capite truncant, qua caede confecta, prodeunt in conspectum Principis manibus et gladiis cruentatis cum hac voce laetitiae Hoyda, Hoyda: Sic se turpissime aulici Magni Ducis sanguine innoxio contaminarunt. Tum eodem tempore mandat Magnus Dux e vinculis venerandum quendam senem adduci: quem statim in equo ille arrepta hasta transfuxit: et quamvis sic trancfossus miser senex obierit: ut impleret suam crudelitatem illum plusquam sedecim vulneribus sauciavit. Haec crudelitatis et tyrannidis horrenda facinora perpetravit intra horas quatuor. Illa cadavera nuda ita jacebant in terra, quorum non parvus erat numerus: