Civis obit, inquit, multum majoribus imparNosse modum juris, sed in hoc tamen utilis aevo,Cui non ulla fuit justi reverentia: salvaLibertate potens, et solus plebe parataPrivatus service sibi, rectorque senatus,Sed regnantis, erat. Nil belli jure poposcit:Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.Immodicas possedit opes, sed plura retentisIntulit: invasit ferrum; sed ponere norat.Praetulit arma togae, sed pacem armatus amavit;Juvit sumpta ducem, juvit dimissa potestas.Casta domus, luxuque carens, corruptaque nunquamFortuna domini. Clarum et venerabile nomenGentibus, et multum nostrae quod proderat urbi,Olim vera fides, Sylla Marioque receptis,Libertatis obit: Pompeio rebus ademptoNunc et ficta perit. Non jam regnare pudebitNec color imperii, nec frons erit ulla senatusO felix, cui summa dies fuit obvia victo,Et cui quaerendos Phartium scelus obtulit enses!Forsitan in soceri potuisset vivere regno.Scire mort, sors prima viris, sed proxima cogi.Et mihi, si fatis aliena in jura venimus,De talem, Fortuna, Jubam: non deprecor hostiServari, dum me servet cervice recisa[3].ICON POMPEII MAGNIVelleius Paterculus, lib. II, с. XXIX.
Fuit hic genitus matre Lucilia, stirpis senatoriae, forma excellens, non es qua flos commendatur aetatis, sed dignitate et constantia: quae in illam conveniens amplitudinem, fortunam quoque ejus ad ultimum vitae comitata est diem: innocentia eximius, sanctitate praecipuus, eloquentia medius; potentiae quae honoris causa ad eum deferretur, non ut ab eo occuparetur, cupidissimus: dux bello peritissimus: civis in toga (nisi ubi vereretur ne quem haberet parem) modestissimus, amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione facillimus, potentia sua nunquam aut raro ad impotentiam usus, omnium pene votorum expers, nisi numeraretur inter maxima, in civitate libera dominaque gentium, indignari, cum omnes cives jure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere[4].
ICON C. J. CAESARISVelleius Paterculus, lib. II, c. XLl.