Post hec pater noster videns, quod expense sibi deficiebant et guerram ulterius ferre contra predictos dominos Lombardie non posset, cogitavit de recessu suo et volebat nobis committere easdem civitates et guerram. Nos vero recusavimus, quia cum honore conservare non poteramus. Tunc data nobis licencia recedendi premisit nos versus Boemiam. Et receptis treugis cum inimicis nostris transivimus per territorium Mantuanum in Veronam, abinde in comitatum Tyrolis, ubi invenimus fratrem nostrum nomine Johannem, quem pater noster copulaverat filie ducis Karinthie comitisque Tyrolis. Qui dux, socer fratris nostri, habuerat prius sororem matris nostre nomine Annam, prout superius scriptum est. Post obitum vero eius receperat uxorem sororem ducis de Brunswich, cum qua predictam filiam habuerat nomine Margaretham. Et cum eadem dederat fratri nostro post obitum suum ducatum Karinthie et comitatum Tyrolis; nam prole masculina carebat. Et sic pax facta erat inter eum et patrem nostrum, quia ante erant inimici propter expulsionem eiusdem ducis, quem pater noster expulerat de Boemia, prout superius scriptum est. Deinde transivimus per Bavariam, ubi invenimus sororem nostram seniorem nomine Margaretham, que unicum filium habebat cum Heinrico, duce Bavarie, nomine Johannem. Deinde pervenimus in Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot annis ante mater nostra dicta Elyzabeth mortua erat. Ipsa vero vivente soror nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et copulata Johanni, filio primogenito Philippi, regis Francie, cuius sororem nomine Blanczam habebamus in uxorem. Tercia vero soror nostra et ultima nomine Anna erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis. Et sic cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum loquendum et intelligendum nobis erat apta. Tunc pater noster procedens versus comitatum Luczemburgensem propter quandam guerram, quam gerebat cum duce Bravancie ipse et college sui, videlicet Leodiensis episcopus, Juliacensis marchio, Gerlenensis comes et quam plures alii, commisit nobis auctoritatem suam temporibus absencie sue in Boemia.