Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum invenimus liberum, quod non esset obligatum cum omnibus bonis regalibus, ita quod non habebamus ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis. Castrum vero Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum fuit, quod a tempore Ottogari regis totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palacium magnum et pulchrum cum magnis sumptibus edificari procuravimus, prout hodierna die apparet intuentibus. Tempore illo misimus pro uxore nostra, quia adhuc erat in Luczemburg. Que cum venisset, post unum annum habuit filiam primogenitam nomine Margaretham. Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum Moravie et eodem titulo utebamur. Videns autem communitas de Boemia proborum virorum, quod eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt nobis auxilium ad recuperanda castra et bona regalia. Tunc cum magnis sumptibus et laboribus recuperavimus castra Purglinun, Tyrzow, Liuchtenburg, Lutycz, Grecz, Pyesek, Necztyni, Zbyroh, Tachow, Trutnow in Boemia; in Moravia vero Luccow, Telcz, Weverzi, Olomucense, Brunense et Znoymense castra, et quam plura alia bona obligata et alienata a regno. Et habebamus multos paratos militares servientes, et prosperabatur regnum de die in diem, diligebatque nos communitas bonorum, mali vero timentes precavebant a malo, et iusticia sufficienter vigebat in regno, quoniam barones pro maiori parte effecti erant tyranni, nec timebant regem, prout decebat, quia regnum inter se diviserant. Et sic tenuimus capitaneatum regni meliorando de die in diem per duos annos. Tempore illo tradidimus iuniorem sororem nostram nomine Annam Ottoni, duci Austrie, in uxorem. Et in illis diebus mortuus est dux Karinthie, socer fratris nostri. Et cum frater noster debuisset accipere possessionem ducatus Karinthie et comitatus Tyrolis post mortem ipsius, tunc fecerat occulte ligam Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, cum ducibus Austrie, Alberto videlicet et Ottone, ad dividendum dominium fratris nostri occulte et false, volens idem Ludovicus habere comitatum Tyrolis, duces vero ducatum Karinthie, inmemor Ludovicus et ingratus serviciorum patris nostri, que sibi exhibuerat in adepcione imperii, prout supra est scriptum. Dux vero Austrie, licet sororem nostram haberet, statim post obitum ducis Karinthie predicti per conspiracionem habitam secreto cum domino de Aufsteyn, qui erat capitaneus ex parte ducis tocius Karinthie, statim cum fratre suo habuerunt Karinthiam, quam idem de Aufsteyn eis libere tradidit ac possessionem ei[s]dem dedit. Et sic frater noster perdidit ducatum Karinthie. Illi vero de comitatu Tyrolis noluerunt se subdere Ludovico, sed permanserunt in obediencia fratris nostri.
Illis peractis venit pater noster in Boemiam et adduxit post se uxorem suam, quam receperat sibi in reginam, nomine Beatricem, filiam ducis de Burbon, de genere regum Francie, cum qua postea genuit unicum filium nomine Wenceslaum. Tunc mali et falsi consiliarii invaluerunt contra nos aput patrem nostrum, lucrum proprium pretendentes, tam Boemi quam de comitatu Luczemburgensi. Accedentes patrem nostrum sibi suggesserunt dicentes: «Domine! provideatis vobis, filius vester habet in regno multa castra et magnam sequelam ex parte vestri; unde si diu ita prevalebit, expellet vos, quando voluerit; nam et ipse heres regni et de stirpe regum Boemie est, et multum diligitur a Boemis, vos autem estis advena.» Hoc autem dicebant querentes lucrum et locum suum, ut ipsis committeret castra et bona predicta. Ipse autem in tantum assensit consiliis eorum, quod de nobis diffidebat, et propter hec abstulit nobis omnia castra et administracionem in Boemia et in marchionatu Moravie. Et sic nobis remansit solus titulus marchio Moravie sine re.
Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire patrem nostrum, qui erat in Moravia, et sic tarde venimus in castrum Pragense ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus, antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos in lecto, et Bussko de Wilharticz senior in altero ante nos. Et erat magnus ignis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque candele ardebant in camera, ita quod lumen sufficiens erat, et ianue et fenestre omnes erant clause. Et cum incepissemus dormire, tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo evigilavimus, et fecimus dictum Busskonem surgere, ut videret, quid esset. Ipse autem surgens circumivit per cameram querens, et nichil vidit nec quidquam potuit invenire.