Sequitur autem in verbis premissis: «Intellexistis hec omnia?» Dicunt ei: «Eciam.» Interrogatoria sunt hec verba. Unde cum dominus proposuisset discipulis suis predictas tres parabolas, interrogabat eos verbis hiis: Intellexistis hec omnia? Interrogabit autem eos, non quia de eorum sciencia dubitaret, quia omnia novit, antequam fiant, sed ut interrogando intellectum eorum ad sui cognicionem alcius elevaret, quod nobis in persona Petri liquide in evangelio Mathei demonstratur, cui interrogato, «quem homines dicunt filium [hominis],» respondenti: «Tu es Christus, filius dei vivi,» statim a domino dictum est: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in celis.» Ecce quomodo ad interrogacionem discipulorum intellectus fuerat continue elevatus, unde protinus responderunt: «Eciam domine.» Dominus igitur elevacionem intellectus eorum conspiciens, ac ipsos ad capienda verba sue sancte doctrine ferventes considerans, ipsosque adhuc amplius allicere et invitare cupiens, premia celestia eis pro mercede pollicetur, dicens: «Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.» Et bene dicit scriba doctus, qui videlicet verbo doctrine et exemplo bone vite eos erudiendo instruit et informat. Nam qui docent et non faciunt, vocantur quidem scribe, sed non docti, ut [dicit] in evangelio Mathei: «Super cathedram Moysi[s] sederunt scribe et farisei, sed doctrinam eorum facite, secundum opera eorum nolite facere.» Ecce, quod vocantur scribe, sed non docti. Ideo non omnis scriba, sed dumtaxat scriba doctus similis est homini patri familias, qui de thesauro suo profert nova et vetera. Thesaurus enim est divicie successive recondite. Sicut igitur pater familias tempore opportunitatis et necessitatis pro terrena gloria de thesauro suo profert nova, que noviter recondidit, et vetusta, que dudum reservavit: sic scriba doctus de thesauro suo, quem spiritu sancto inspirante in corde suo recondidit, pro gloria in celesti patria adeptura ad erudicionem et iustificacionem aliorum sua sancta predicacione et erudicione novi et veteris testamenti misteria salubriter profert et exponit. Recte enim tales sunt scribe docti, de quibus legitur in Daniele: «Qui autem docti fuerint, fulgebunt» etc. et qui ad iusticiam erudiuut multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.
Capitulum XIV