Illis diebus, cum pater meus unum oculum perdidisset, in altero incipiens infirmari transivit in Montem Pessolanum secreto ad medicos, si posset curari; qui tamen eo tempore excecatus est. Ego vero procedebam ad regem Hispanie in auxilium eidem contra regem Granate Feragacium, ac gentes et apparatus meos iam premiseram in Montem Albanum. Sed pater meus retinuit me in Monte Pessolani secrete, non permittens me transire ulterius.
Et cum curari non valuisset pater meus, processi una cum ipso versus Avinionem ad papam Benedictum duodecimum, ad concordandum cum eo de denario sancti Petri, qui datur in diocesi Wratislaviensi. Nec tunc fuit concordatum, sed remansit in discordia; tamen in posterum fuit concordata discordacio, que erat inter ecclesiam Romanam et dictam diocesin pro denario iam dicto. Et ibi nobis existentibus confessi fuimus eidem pape de visione nobis facta de Delphino Vyenensi, cum fueramus in Ytalia, que superius memoratur. Tamen pro tempore illo visum fuit, quod melius esset tacere propter aliquas raciones quam patri meo dicere seu revelare. Et cum ibidem essemus aput papam, Petrus, quondam abbas Fiscanensis, Lemovicensis diocesis oriundus, promotus in episcopum Altissiodorensem, demum in archiepiscopum Senonensem, post hec translatus in archiepiscopatum Rothomagiensem, tempore illo episcopus presbyter cardinalis tituli sanctorum martyrum Nerei et Achillei, de quo ante mencio facta est, qui fuit de consilio regis Philippi et coram eo celebraverat [missam] in die cinerum, prout ante dictum est. [Is] receperat me in domum suam, me marchionem Moravie existentem pro eo tempore, quo steti aput papam Benedictum, dixitque una hora mecum existens in domo sua: Tu adhuc eris rex Romanorum. Cui respondi: Tu eris ante papa. Quod utrumque secutum est, prout infra describetur.
Post hec una cum patre meo reversus sum in Franciam. Et abinde misit me pater meus ad sororem meam, olim relictam Heinrici, ducis Bavarie, que opprimebatur per Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, pro auxilio et consilio eidem faciendis. Et cum pervenissem ad eam, inveni eam cum eo concordatam. Abinde arripui iter per archiepiscopatum Salczpurgensem per Alpes, que dicuntur Aurentur. Et cum tota die transirem per vallem, que dicitur Gerlos, recordatus sum de miraculo seu visione, quod in die beate virginis, in assumpcione sancte Marie, in Tharunso Parmensis diocesis michi contigerat. Et ab eodem tempore concepi ad eius honorem gloriose virginis horas cottidie decantandas in Pragensi ecclesia ordinare, ita ut de ipsius vite, gestis et miraculis cottidie nova legenda legeretur. Quod postea factum est, prout inferius describetur. Ibique perveni ad fratrem meum in vallem Insuburcham. Qui dimisso episcopo Tridentino pro capitaneo in comitatu Tyrolis processit mecum in Boemiam, deinde ad regem Cracovie, deinde ad Karolum, regem Ungarie, cum quo et filio suo Ludovico, genero meo, se colligavit federibus et ligis firmissimis.
Ibi eo existente venerunt nuncii, dicentes, quod uxor sua una cum baronibus comitatus sui contra eum conspiraverunt, propter quod eum per Bavariam et Boemiam opportebat festinanter reverti ad comitatum Tyrolis. Ego vero brevi tempore decurso secutus sum eum in comitatum eundem in vallem Eni. Et ibi secreto cognovi, quod quidam nomine Albertus, filius naturalis [patris] uxoris fratris mei, et quidam baro, magister curie predicte uxoris fratris mei, tractaverunt de consensu ipsius et aliorum baronum patrie, ut repudiaret fratrem meum et duceret Ludovicum, filium Bavari, qui se gerebat pro imperatore, et quod omnes barones vellent illi obedire tamquam domino, ipsaque sibi esset in uxorem. Hec volens rescire certitudinaliter, posui secrete insidias eidem Alberto cum Buscone iuniori et captivavi eum duxique eum per silvam usque ad castrum, quod dicitur Sonpurg prope Inspurgam. Ibi positus ad tormenta, recognovit hec omnia sic se habere, sicut relata michi fuerant. Tunc nitebar captivare magistrum curie, qui tamen pro tempore illo manus meas evasit, castro tamen suo usque ad terram deiecto per me. Ipse quoque postea per amicos suos in manus meas fuit traditus, sic scilicet ut comite sibi vita in aliis pro voluntate mea in manibus meis remaneret. Hec omnia fratri meo significavi, qui michi grates agens acquievit meo consilio, et posuimus custodiam castro Tyrolis et uxori sue.