Hiis itaque gestis, non longo temporis spacio transacto Ludovicus Bavarus, qui se imperatorem nominavit, cum rege Ungarie, duce Austrie, rege Cracovie, marchione Misnensi et duce Suidnicensi fortem super Johannem, regem Boemie, et Karolum, marchionem Moravie, ligam construxerunt, qui omnes dictum Johannem et Karolum in una septimana suis litteris diffidarunt, volentes eos invadere et tanquam eorum capitales persequi inimicos. Super quibus novis rex Johannes territus sollempnes suos nuncios, videlicet dominum Nicolaum de Lucemburg, suum intimum consiliarium, et dominum Henricum thesaurarium de Niuemburg, suum protonotarium, misit ad Ludovicum, ut cum eo ad tractandum de concordia aut treugis inter eos statuendis ad aliquem terminum conveniret. Qui simpliciter respondit: quod nullas cum eo vellet habere treugarum inducias nec aliqua cum eo querere concordio parlamenta. Johannes vero rex hoc audito, dixit: «In nomine domini, quanto plures habuerimus inimicos, tanto plura spolia et predas capiemus; et ego iuro per dominum Jesum Christum, quod quicumque eorum me primus invaserit, hunc taliter obruam, quod omnes alii terrebuntur.»