In medio quaedam populo spectacula RomaeContigerant nuper forte videnda mihi.Dum fera dimissi miscebant proelia tauriDensa relaxantes corpore tela suoEt magis arrecta stimulis pungentibus iraVersabant celeres caede frequente viros,Cumque ego mirarer, quantum feritatis habebatPlausibus accensus vulneribusque furor:Incidit in socios arctoae mentio silvae.Quaesitus coepi dicere multa palam:Venatus narro varios et magna ferarumRobora. Sed nocuit libera lingua mihi.Nam datus hic nobis labor est, ut dicta referremCarmine, quod raptim condere iussus eram.Et si vera loqui fas est, non sponte bisontemScribimus, invisam terribilemque feram,Quae titulos tollens humano sanguine solisCaedibus arctoi nota sub axe poli estEt mihi tam turpes obiecit saepe timores,Ut spueret nostram plebs inimica fugam.Plebs attenta minus: sed nunc maiore pericloSunt coram doctis arma regenda viris.Aut igitur tanto cogar sub pondere labi,Aut nimis ingratae mentis inire notas.Ne tamen unius monitus, cui maxima quaequeDebeo, posthabeam, ne data iussa morer,Non vacat ingenii siccum perpendere fontem:Offero, quod sterilis reddere possit ager.Nuper ad Italiam nullo mihi tempore visamVenimus et iussi teximus istud opus.Si licet, hoc veniens longinquis hospes ab orisLegitima certe cum ratione peto,Nullus ut exoptet sublimius ista referri,Ad rem noscendam quam satis esse queat.Scis, quibus haec soleo talamis conscribere, Lector:In pharetra pennas porto gravante latus.Ex hac charta mihi scribenti promitur, ex hacIn subitas caedes stridula tela volant.Tu melius scribes, ego tendam fortius arcum:Diversa fieri possumus arte pares.Ne tamen indocti peregrinos carpite versus:Spicula, res mira est, quam peracuta fero,Quae tarn praesentis vi sunt incocta veneni:Quamlibet exiguo vulnere punctus obit.Qualis hyperboreo solitus sum currere saitu,Pinea nunc etiam lustra subire paro.Quolibet eventu (silvae suus imminet error)Rugiat in versu bellua dira meo,Et reboante sono, quae sunt modulamina nostriCarminis ostendat conspicienda simul.Haec fera Litphanis longe saevissima silvisNascitur et fieri corpore tanta solet,Ut moriens si quando caput vi victa reclinet,Tres sedeant inter cornua bina viri.Tanta quidem cervix nondum satis ampla videri,Si conferre velis cetera membra, potest.Barba riget late pendentibus horrida villis,Lumina terrorum plena furore rubentTerribilesque iubae collo funduntur in armosEt genua et frontem et pectoris ima tegunt.Si tamen exiguis componere magna velimusEt venatorum verba notare libet,Villosum toto prae se fert corpore caprum,Quamvis effingant omnia membra bovem.Obscurus color est: ita fulvum miscuit atro,Ut medium fieri se per utrumque velit.Miror et haec aliter quosdam scripsisse priorum,Non video, causae quid subiisse putem;Nescio quae patula deducunt cornua nare,Longe aliud, quam sit, corpus habere ferunt,Pondera monstrosi tribuunt ingentia labri;Ipsorum fuerit non meus ille bison.Multa ego Roxanis legi antiquissima libris,Quorum sermonem graeca elementa notant,Quae sibi gens quondam proprios adscivit in ususEt patrios apte miscuit ipsa sonos.Multaque complexi loca sunt, diversa vetustiPer varias gentes temporis acta ferunt:Tale animal nusquam visum est, nisi forsitan anteDiluvium gelido ferre sub axe moras.Attigit expresse meminitque bisontis et uriIn nemore arctoo Plinius esse boves.Nil fuit, ut tradunt veteres, atrocius uris,Quos alit in silvis terra Polona suis.Dicitur et toto nusquam locus alter in orbe,Cuius eos saltu vivere fama ferat.Proximus est feritate bison, vocat ille iubaium;Hunc, melius qui vult noscere, pauca legat.Nec dubito, multi me fingere plurima dicent,Vixque feram tantum credet habere caput,Qui nihil hiberni silvis impenderit aestus.Sed subeo, quantum dicere quisque velit,Dummodo libertas dicendi talia constet,Quae non cum paucis sunt manifesta mihi,In quibus absumpsi nunquam revocable tempusOtia devitans tune odiosa quidem,Quae tola nunc mente peto magnoque laboreInsequor etvariis retia tendo modis.Nec pare desidiae latebras, sed tempora venor,Quae studiis quondam rapta fuere meis;Et nulla ratione capi nullisque teneriInventis possunt, ut periere semel.Iam pereant, nec enim leges imponere fatoPossumus, hoc subitum nec remoremur opus.Sed quid agam? Doctis nihil hic ostendere possum,Quos veterum libros, quae monimenta legant,Unde notent artus mensuraque corporis ingensQuo signata loco notior esse queat.Multa revolventi nihil hac est parte repertum.Hactenus in silvis haec latuisse rear,Ni Paulus Diacon Lombardica gesta recensensOstendat certis grandia membra notis.Scribit enim rigidi fido senis ore relatumQuindenos una pelle cubasse viros.Me non visa movet pellis, non ampla ferarumCornua vel manibus saepe revulsa meis.Quicquid erit, longus venandi proferet ususEt labor ac vitae tempora dura meae.In nemus arctoum, quamvis scriptoribus imparRomanis, certe hac arte, Polonus eo.Me pater instituit latebras lustrare ferarumSuspense et strepitus emoderante gradu;Edocuit dubios illic cognoscere ventos,Ne notet insidias nare vel aure fera;Meque nives inter gelidas sudare co¸gitImpingens humeris grandia tela meis,Caedibus oblectans oculos, latratibus aures.Dum pereunt ursi, dum perimuntur apri,Retia dum late pavidis implentur onagrisEt iugulant varias vincula tensa feras,Altaque dum quatiunt ardentes aethera bombiAc tereti plumbo corpora fixa cadunt,Pars telis equitum cursuque agitata volucriSpumanti moriens sanguine foedat humum;Talia dum fierent silvaque agereritur in alta,Aequabam socios saepe labore meos,Flumina equo fidens altumque Borysthenis alveumTranabam, per aquas aufugiente fera:Non ut acerba libens vitare pericula nolim,Sed sociis et in hoc cedere turpe fuit;Multaque Litphanis venatibus aspera passus,Hac fueram, fateor, non nimis arte rudis.Artis et haec summa est: silvestris parcius ergoDissona, qui legitis, carpite verba viri.Naturam moresque ferae cognoscere paucisCura sit, uteoeptum continuetur opus.Saevitia superans animalia cuncta vel aequansHumano generi non nisi laesa nocet;Maxima inest tantum propriae custodia vitaeMaioremque animo fingere nemo potest;Circumfert oculos partesqufe obliquat in ambasOmnia prospiciens ulteriora viae;Palpebrae subitos hominis non negligit ictus,Quamvis immoto corpore membra latent,Et minimos retro strepitus cautissima signalAuribus attribuens terga tuenda suis.Attamen et visus tuto spatiabere gressu,Dummodo non niteant tela nec arma micent.Ilia diu fixis in te conspectibus haeretIntuituque hominis capta moratur iter.Si vero teneram secum trahit anxia prolem,Armorum strepitu quolibet icta furitHorrisonoque graves fremitu praenuntiat iras,Hortatrix, ne quis proximus esse velit.Non tamen in quenquam temere, licet obvia, saevit,Tutaque cedentem vertere terga sinit.Lascivi ludunt catuli nimiosque parentumExacuunt saltu liberiore metus.Quos adeo gignunt dociles, ut in omnia matrisActa ferant pronos qualiacumque pedes:Iamque solent pinus saltu superare iacentes,Iam plano cursus praecipitare solo;Transiliunt fossas mediis in cursibus amplas,Per magnas quatiunt cornua parva minas;Mollia continuis exercent corpora ludis,Otia permittunt non nisi rara sibi.Est animal magni patiens avidumque laboris,Quod nemo tanti corporis esse putet,Et si quando suos gyros exercet in arctoBellua, tarn rapido turbine corpus agit:Egestum rapit ante fimum revoluta retrorsum,Quam cadat, et spargit cornibus ipsa suisPulchraque sollenni praebent spectacula ludo,Dum simulata suo proelia more gerunt.Haec movet autumnus Veneris lasciva reducensTempora per paucos continuata dies,Quae celebrant magno semper miroque paratu,Laetitiam dulci testificante sono;Aethera mugitu late stridentia complent,Robora telluris concutit alta tremor.Assueti referunt vinci genus omne tubarumHoc sonitu et tactas qualibet arte lyras:Innumeris variata sonis vox una resultat,Qua nihil auditu gratius esse potest.Non comperta mihi res est, quis terminus aevi,Quod spatium vitae labilis esse putem.In grege rectorem notum vixisse ducentisScripta ferunt annis signaque certa notantIlle quidem candore iubas in fronte micantesGessit et ex illis grex quoque nomen habet.Quove minus possint labentia tempora falli,Excussi bello luminis orbus erat.Utque fit inter opes, dubii certamina iurisPer dominos ibant per nemus atque feras.Formula causarum longo post tempore visaAnnorum noto signa regente dedit.Cum dubitem, quantis latuit non cognitus annis,Indicii nequeo certior esse mei.Multa licet super his praesumat opinio vulgi,Sed mihi nota parum non referenda puto.Mulcendis alii quantumlibet auribus instent.Hic modico strepitu concutit aura nemus.Florigeros veterum campos et rura peragrent:Nobis praescriptum est, per quod eamus iter.Iure suo excurrant ac libertate fruantur:Illi, cui scribo, non nisi vera placent.Crescit et in magnum soboles extend itur agmenEt sua communi castra tuentur ope.Certa quies in spem tantum custodis initur,Qui ferus ante alios circuit omne pecus.Ius habet imperii, qui forma et robore praestat.Regna petunt multo sanguine saepe mares,Proelia circumstant miseros furibunda regentesNullaque securi temporis hora datur,Atque adeo tumida regni furor aestuat ira,Ut saepe alterius morte dirempta cadat.Ambiguae postquam subiere pericula vires,Ut pecori praesit, praemia victor habet.Victus abit moerens et totos exulat annos,Migrantem sequitur foemina moesta virum.Taliter abiuncti metuunt venabula soli,Caedis habet nullos caetera turba metus.Nec semel exclusos admittunt agmina tauros,Foemina vim reditus liberioris habet,Quae remeat caeso trepida cum prole marito,Dum sociam rumpit mors inopina fidem.Principis edictum matres immite tueturEt sua silvestres cura perennat opes.Has sibi divitias rutilo gens praetulit auro,Se putat is merito maius habere nihil,Innumerae quamvis veniant ad proxima navesLitora, quae varia fervere merce solent.Flumina decurrunt tolas ditantia terras,Adnectunt celeres nummiferasque rates.Terra ferax frugum, modico contenta laboreFoecundos laetis messibus implet agros.Plurima vis pecorum campos silvasque pererrat,Veloces passim conspiciuntur equi.Frugibus externas soliti complere carinas,Quicquid in externis gentibus exstat, habent.Et quanquam rerum longe ditissima gens est,Cuncta tamen nemori postposuere suo.Sed non iccirco silvae placuere virentes,Quod dominis praestent commoda magna suis.Prodeat ex illis flavae quod maxima ceraeCopia, navalis copia magna picis:Illinc et pelles hibernis vestibus aptasInstructus nummis, dum venit, emptor habet;Illinc fluminibus vastum mittuntur in aequorRobora, vel quae sint navibus apta cavis,Vel quibus aedificet regio campestris et huiusIndiga materiae constituatque domos.Arboribus vis est crescendi laeta, nec ulloMaiores unquam vidimus esse loco.Quod careant pomis, steriles quis dixerit illas?Multum mellis habent grandeque murmur apum.Circum diversis effragrant floribus agri,Quos inter silvas rustica turba colit;Utque favis loca sint, suprema parte cavaturArbor et humana mella parantur ope.Desuper inhumerae volucrum multaeque sagittis,Multae bombardis deiciuntur aves.Et quas tetraonas appellat Plinius, illicInter diversas crebrius agmen agunt,Corporis immodicae, superant et pondera pinguisAnseris et multum carne saporis inest.Quando cadunt ictae, res est pulcherrima visuEt geminos fructus, qui necat, inde refert:Haec caro corpus alens pastum quoque mentibus affertEt dispartiri se per utrumque solet.Seu quis fallaces laqueos sou tendere mavultRetia, res fructu nulla carere potest.Ut perimat, quicunque velit, lex omnibus una est:Hanc libertatem copia nutrit opum.Quin etiam pereunt huius volucresque feraeque,Qui nimis astricte se gerit inter eas.Sic magnis pisces lacubus decedere vidi,Si dominus curam, ne capiantur, habet;Sic etiam clausjs fructus rarescit in hortisSaepius et segetes perdit avarus ager.Talia mirantes nostra regione videmus.Aut deus haec passim cuncta patere cupit.Aut pereunt magicis et crescunt artibus: illudInterdum reputans mens agitare solet.Tantaquevis herbis gelida verbisque sub arctoSemper inest, tantum carmina dira valent,Ut Medea mihi non ulla parte videturFabula, sed veram pene fuisse liquet,Si contemplemur mirapula temporis huius,Quamvis christicolae cuncta vetare velintEt soleant hominum subitis immittere flammisQuemlibet, ut primum res manifesta foret,Qui se vel modice de talibus implicetactisEt non continuo deferat ilia videns.Si quis et ambiguo plebis rumore notatur,Quanquam vel tenebris abdita facta latent,Arripitur, manibus subito pedibusque ligatusProicitur tumidas protinus inter aquas.Si mergi fuerit visus, revocatur ut insons,Si contra, semper creditur esse nocens.Compresses laqueis in gurgite vidimus altoLuctantes undis mergere posse caput;Multaque clamosae spectabant milia plebis;Me stupor attonitum reddrdit inde gravis:Ipsa fluens adeo dirum caput unda refugit,Ut sibi dissimilis tune mihi visa foret.Justior est ignis, qui talia solvere monstraEt solet hoc tetrum saepe domare nefas.Omnia Litphana dubitans regione videbitSaepe palam fieri meque probata sequi.Sed tamen assuetas pravis mulieribus artesExercent molles non nisi raro viri.Haec ego praetereo: satis est ostendere silvasRebus ab expressis pondus habere leve;Omnia deliciis quamvis sint plena, sed indeTarn vasto nemori gratia parva venit.Unicus hie decor est, quod sint numerosa ferarumAgmina nobilium talibus apta viris,Qui vegetant animos venatu a Marte reductosOtiaque in magnomixta labore terunt.Hie labor et menti prodest et fortia duratCorpora, quae senio firma gravante manent,Et longos hominum vitam producit in annos,Usibus ut veris experimenta probant,Multaque protendit sine cano tempora crine,Exaeuit sensus perspicuosque facit,Fortiter in parvos strepitus dum tendimus aures,Magnus in audituprovenit inde vigor;Dum tenui visus acie longinqua notamus,Luminibus praestahs hinc medicina venit.Talia continuo versat venator in actu,Confirmat visum sedulus auris ope,Dum fera conspecto dudum meditatur in hosteMirandaque suos quaerit in arte dolos,Quos natura dedit subitis in casibus ingens,Nec sensu facilis nec ratione regi.Quae tamen assuetis nemori tarn nota revolvo,Vix apud insolitos sunt habitura fidem.Omnia transgrediens illis censenda relinquo,Queis labor assiduus talia nosse dedit.Hi melius referant, videar ne scribere plura,Temporis angusti quam patiatur opus.Quando canum tremulis fervet latratibus aether,Quos animo stimulos excitet ille sonus!Quid facit irrumpens tranquilia silentia clamor,Dum per mille modos tollitur atque cadit!Quid ferat irati, quern lancea sustinet, ursiVox fera vel fremitus vulnus habentis apri!Vulnera quid saevo moveant inflicta bisonti,Dum ferus effreno spiritus ore tonat,Dum vecors speciem furor induit, horrida visuLumina dum fervens ardor in orbe rotat!Saucius horrendo si quando murmurat urusCulture, tune nemorum proxima quaeque tremunt.Ille suos variat gressus saltusque minacesEt se terrorum format in omne genus.Quos hominum capiunt quam fortes pectora motus!Ingenio quantum proven iente vigent!An bene tune animo sequimur sublimia rerum?An pateant, alio quae latuere loco?Conveniatne graves patriae pensare ruinas,Ut subeat quo sit restituenda modo?Interdum placidis successibus obruitur mens,Plus level ut corpus quam medicina suum,Dulceque venandi studium quicunque sequeturEt sua silvestri membra labore teret,Seu qui delicias inter nemora alta salubresExercet, ne se taedia lenta gravent,Omnibus illudens medicislongissima vitaeTempera traducet, nec petet artis opemNec medicaminibus tenuabit viscera potis,Quae rumpi nimium tensa necesse foret.Nam nihil est illis gelida vivacius arcto,Quorum venatus sunt alimenta feri.Hoc est, cur libeat rebus praeponere silvas,Multa putare vagis inferiora feris.Restat adhuc, quas haec fera sit capienda per artes,Dicere, ni brevitas temporis arctet opus.Si tamen arctoae morem cognoscere gentisAttinet, hunc sequitur patria nostra modum.Non licet hoc animal procul actis sternere telis,Non datur occultis illaqueare dolis.Semper in excelso vis est versata virorum,Hoc fieri quadam religione ferunt.Affirmant solitum totis excedere silvis,Dum non vincuntur congrediente manu.Aut reor haec fingi, ne gentis inertia serpat,Aut etiam fieri talia posse puto.His tamen abiectis ego tantum visa vel actisPertentata meis dicere pauca paro.An dubitem, quid agam de venatrice DianaAut aliqua ex illis, quae comitantur earn?Non vacat, ut curves hie mirer Apollinis arcusTelaque confixis saepe cruenta feris.Pro Iove qui Christum veneror Christique parentemPro Iunone loqui carmina nostra solent.Nec miscenda mihi est tarn certis fabula rebus.Dicere sed nuda me brevitate sinant,Qui procul a vero studiis desueta sequutiErrores veterum carmine semper alunt.Improbat Erasmus Plocensis talia praesulOmnia, quae summum postposuere deum;Idque suis unum claris virtutibus addit:Nunquam quae non sunt praesule digna legit.Huius ad affectus igitur mea comparo verba;Inde venit, si quid religionis inest.Dulcia qui sequeris, qui res exquiris amoenas,Hie nihil horridulus floris agellus habet,Et glacie et nivibus passim iacet obrutus altis;Hoc opus hiberni temporis esse decet.Cogimur assiduis aestatem volvere bellis,Otia venandi sola ferebat hiems.Hunc quoque praeripuit Martis violentia moremBellaque irigoribus continuata iuvant.Excutit arbitrium res detestanda tacendiPar dolor et lacrimas et mea verba rapit.Privato gerimus communia milite bella,Ut sacra lex fratrum tutior inde foret.Obruimur tali perTitusque evertimur hoste,Qui totum Christi perdere nomen avetBellaque, non ut opes atlt regnum comparet, infert,Non ut in imperii laude superbus eat:Efferat humani tantum sitis alta cruoris,Ut sibi discordes religione necetUtque per illorum caedes exerceat arma,Proiciat canibus vulturibusque dapes.Quo victore nihil poterit contingere morteUtilius, nam plus vita doloris habet.Qui proprio solitus componere singula ritu,Vix patitursummi commeminisse dei.Nos sumus extremi, quorum sua tela fatigatCorporibus, quorum sanguine tardat iter,Ne ruat interior saevumque profundius ensemInferat ac stern en sobvia quaeque secet.Haeret adhuc frendens. Possent, heu, proelia possentEt per nos aliqua commoditate geri,Ni noceat populus baptismi foedere iunctus,Ni nostras alia parte lacessat opes.Quorum lenta quies nostro defenditur aestu,Hi nos oppugnant et pernsse voluntSubsidiique loco iunxerunt hostibus arma,Quae studiis votis consiliisque fovent,Temporaque impellunt proprio currentia motuSemper ad hoc, ut eos nostra ruina trahat.Tuncne volent rabiem veteris componere morbi,Dum nihil auxilii pharmaca sera ferent?Quod quicunque hominum manifesta cernere signaResque notare velit, non procul esse videtParce feris, scelerata fames, tua viscera rode,Et quo pinguet humus, sanguine tinge nives!Suggere materiam positis incude catenis ,Quae vel natorum vel tua colla gravent.Extenta est divina manus motuque minacrVindictae studiis impia facta notat.An cessare putas, quia nondum fulmina mittit?Mors cita, niors atrox et peracerba venit;Imminet ad minimum ratio reddenda quadrantem:Turn cernes, quantum proderit iste furor,Cognosces, quid erat causam praebere nefandisHostibus, ut vinclis milia multa trahantServitioque premant tali, quod nulla vetustasFiniat: in natis permanet ille dolor.Tantane posteritas, quae Christi lege teneriDebuit, infernum te duce mersa petet?Quid iuvat in silvis questus disperdere? VocemHinc refer ad brutas, Hussoviane, feras.Mos est hie illam gelida capientibus arcto,Hac ut propositum parte sequamur iter.Arboribus moles struitur latissima caesis,Quae spatio clausas interiore tenet.Circuitus duodena solet vel plura referre,Si sint Ausoniis milia mensa modis.Impositis tandem custodibus obfirmaturAmbitus, utmedio possit abire nihil:Nec novus hie semper labor est: antiqua tenenturSaepta, sed in multis stant patefacta locis,Ut fera liberius venial; minimoque laboreClauditur atque inter pascua laeta manet.Hac strue detentas clausi venamur et ipsi,Lance pari dubius constat utrinque metus.Iam nihil interius caro praestatur amicoAuxilii, famulus non comitatur herum,Nec genitor nati, nec filius ora parentisAttendit: sua res cuique gerenda datur.Quisque suam servare potest et perdere vitamEt minimus multum ponderis error habet.Edictoque gravi, quae sunt facienda cavetur,Alligat imperiis indita poena viros.Una salus cunctis, tutela relinquitur una:Sit celer et subitis flexibus aptus equus.Magnanimique ruunt et in ipsa pericula regesNobiscum: timido nemo subesse velit.Utque solent Scythicas ferro versare catervas,Dum populi spectant bella cruenta sui,Sic etiam miscentur equo venantibus acri,Nec maiestati fortia facta nocent.Compressi calamos, qui me retinente ferunturInque tuas laudes, Sigismunde, ruunt.Da veniam, quaeso, patriae pater, ardua res estVirtutes aliqua parte referre tuas.Magna domi, maiora foris tua facta videmus,Sed facilis dictu res mihi nulla subit.Maximus in silva es, sed campos dicere malim,Si possent vires suppeditare, tuos.Et modo dent aliquid vitae mihi fata quietae,Impendam factis otia nostra tuis.Hoc inter virgulta latens opus abdita quaerit,Cui satius est unam dicere posse feram.Sed multas, ut saepe, simul concludere mos estEt solet in plures maximus esse labor.Nos tamen ut plures ita clausam vidimus unam.Dicitur haec, ut me clausa vidente fuit.Ilia quidem primum levibus violata sagittis:Pendebant summa spicula missa cute.Quo facto furibunda viros prospexit in omnes,Difflans horrendos nare tremente sonos.Turn subitos obversa gradus saltusque citatosImpulit et celerem ten tat inire fugam;Currentemque equites sublata voce sequuntur:Alta repercussus sidera clamor agit.Sed dum praecipiti cursu pervenerat illuc,Qua circumiecta mole tenetur iter,Excipitur trepido vulgi clamore; repulsaStat meditans, qua nam parte retorta ruatMissa fuit rursus stridens in vulnus arundo,Ut magis effervens ardeat ira ferae.Iam tune fixa videns ferro sua membra volucriIn subitam rabiem solvitur atque furit.Iam venatores torvo gravat aspera visuAttendens, qua se densius agmen agat.Exercet primas latrantum bellua caedesSeque yiris infert strage cruenta canum.Diffugiunt iuvenes et equos in devia torquentSilvaque clamosis vocibus alta tremit.Nemo fugam sperare potest, si cursibus instetRectus: in obliquum flectere tuta fuga est.Sic furor ipse gravem procul et celer impetus aufert,Ut nequeat tanto corpore torta sequi;Et cum tarn multis equitum circumdata currat,Quemlibet insequitur seque tenere nequit.Praecipites agitans saltus et corpore maiorCursibus extenso murmura nare tonat.Horrendas quatrt aura iubas et utrumque refunditIn latus. Hac specie, turbida, grandis, atrox,Per loca saeptorum caeca vertigine saltat,Exquirens irae pabula dira suae.Et quam funestis sese terroribus inflet,Ex hoc, quod sequitur, quisque notare potest.Divitiis clarus quidam famaque parentumInclitus obtinuit posse licere sibi,Ut se bombarda sumpta conferre bisontiPosset et ingentis solvere membra ferae.Permissum misero est, stabatque sub arbore tectusAttendens, qua nam bellua parte ruat.Affuit haec subito; sonitus terraeque tremoresAtque canum gemitus signa furentis erantProflantemque videt late fumosa per aurasNubila; turn iacti caede morata canisConstitit et pinum versus furibunda retorsitLumina; moxvisum seputat ille miser,Et quamvis fuerit longe summotus ab ilia,Territus est adeo, vique timoris obitQuern socii, sicut stetit, invenere gelaturnMirantes fieri posse pavore necem.Pestifero nocet intuitu basiliscus, at illeNondum conspectus qua ratione peril?Illa tamen timidi est ignavia credita cordisEt iuvenum risu mors agitata fuit.Si bene commemini, quae per me facta recordor,Insciptum tumulo distichon illud erat:Cornua quid facerent? Irati visa bisontisLaurinum species enecat, hicque iacet.Hoc ego confiteor, rerum quascunque notaviLuminibus, me non permovet ulla magis,Quam fera monstroso confundens omnia saitu,Dum nihil assequitur, quod laniare queat.Si stetit, inflatis absorbet naribus aurasPertentans, si quid posset odore rapi,Omniaque in commune furens viventia captat,Quemlibet autorem vulneris esse putat.Nacta aliquid tollit rapiens et in aera torquetCorn ibus excep tans membra relapsa suis;Sive vir est, seu grand is equus, seu iecit utrumqueCorpus, in excelso conspicienda volantTortaque dispereunt repetitis iactibus; imberCarneus in ventos, sanguinis horror abit.Artubus actus homo sic permiscetur equinis,Quolibet ut frusto stillet uterque cruor.Spargitur alta volans, fuerit quaecunque ferarumObvia; terga volens vertere visa peritVidimus impulses volitare per aera cervosHac fera in angusto proiciente loco,Idque minus, sed apros, sed atroces dissipat ursos,Si licet innumero teste probanda loqui,Separat a membris ex uno viscera iactu,Ut diversa volent et resoluta cadant;Tamque alte et late volitantia frusta rotantur,Ut nulla et vero possit inesse fides.Obscenae rapiunt volucres et in aere pastumArboribus corvi corpora rupta leguntPendentem ramis equitem quis crederet altis,Quando simul iactus disiceretur equus?Id quoque contigerat, dum bellua torsit utrumque,Arbore sublimi salvusinhaesit homo.Non licet exemplis ad rem facientibus utiNec caritura fide perdere verba iuvat.Nec videt ille feram, cui non conspecta furens est,Dum ruit invertens omnia remque gerit,Et quacunque suos cursus intenderit, affertCuncta procelloso turbidiora freto.Quos illo fremitus, illo quos improba saltusTempore, quo studio laetificata movet!Omriia membra quibus quam laetis gestibus implet!Vindictam quoties se rapuisse putat,Quando cruor furiesta recens in cornua venit.Rem nequeo verbis aequiperare meis.Usque adeo pernix, ipso ut videatur in actuNon fera, sed nubes pulveris atque nivis.Denotat interitum turbatus carnibus aer,Ostendit caedis nix rubefacta locum,Aut ubi cernuntur curvis pendentia ramisMembra, quod haec reliqua parte cadente manent.Altricemque suam sequitur, quacunque cucurrit,Omne rapax volucrum carnivorumque genus.Ilia diu lacerum iactat versatque cadaverNec nece tarn saeva se satiare potest,Nec nisi contritos artus discussaque linquitCorpora; quae remanent proterit ossa pede.Incursant equites multi, tamen agmine raro,Diris exagitant vocibus atque minisNon sine pernicie: quamvis satis aptus ad iliaSaepe etiam fato firma ferente peritIn planis facile est cursus extendere campisQuolibet atrocem ludificante feram.Res alia est illic, in silvis talia fiunt:Putrida vertit equum quae iacet arbor humi,Decipiunt multos effossa cubilia talpae,Lubrica seu glacies, quam nive texit hiems,Non bene vitatur demissus ad infima ramus:Occupat innumeras mors inopina vias.Qui cecidit, vel equum vel mox fera corripit ipsumAereque in summo corpus inane volat.Saepeque declinans etiam fortissimus unamCornibus ex alia parte mentis obit.Si consectari, quae sunt notissima, vellemEt super hac possem commemorare fera,Vix aliquem liceat verbis imponere finemNec scio, quam longus debeat esse liber.Stulta tamen talis venatio possit haberiInterdum multis perniciosa viris,Ni culpam levet ambiguam gravis ipsius autor ,Qui nomen summae nunc quoque laudis habet.Talibus inventis duri mens alta VitoldiAttritas patriae constabilivit opes.His iuvenes exercitiis ad bella parabat,Litphanae princeps dum regionis erat!Ne quid in hoste novi videant, graviora coegitQuamquam tranquillo tempore ferre domi.Pacis amans, idem fax ardentissima belli.Stringendis quoties ensibus usus erat.Hunc metuens fractos Tatarus porrexerat arcus,Demissus misera condicione caput.Qui modo victrices praedas opulentus agebat,Praeda levi impulsu turpior ipse fuit,Nec reges alios, nisi quos dabat ille recepjt,Illius arbitrio subditus esse tulitHunc Moscus dominum servili voce vocabat,Quamvis immensas maximus inter opes.Huic iam tum validus mittebat grandia TurcusMunera et obsequio pene paratus erat.Tres, quibus in totum terror diffunditur orbem,Tune humili quodam conticuere metu.Non tamen in silvis virtus tarn vivid a crevit,Quae fuit aucta modis omnibus atque locis.Hoc duce continuo fervebant milite campi,Bellorum species tempore pacis erat.Ut validus docta miles dimitteret arteSpicula, firmabat bracchia dura labor.Assiduis curvi stridebant flexibus arcus.Haec etiam certae signa fuere manus:Currebant equites gyro iactosque sagittisPileolos sursum dissecuere suis.Saepe galerus erat conscissus in aere summoAtque cadens secum vulnera mille tulitGrus alte volitans obsectis decidit alisEt nullo laesum vulnere corpus eratArbore nec residens nec pennis ardua perflansNec nans inter aquas effugiebat avis.Grande fuit lucrum volucrem donasse peremptamDum modo sollerti est arte parata, duci.Laus erat assiduo venatu ducere vitam.Instabat pavidis Martia turba feris,Quas validus clamor per spicula densa virorumEgerat occultis insidiosa locis.Trux fera saltabat densis pennata sagittis,Donee letali vulnere lapsa ruat.At fuit ilia duci res longe gratior una,Ut celeres cursu saepe terantur equi.Transcursis centum stadiis tangenda dabaturNec nisi praelongi meta laboris erat;Hanc equitum turmae multo sudore petebantQuadrupedum patula nare reflante sonos.Nec tolerasset equus tantum certaminis unus:Currit et assueto grex suus instat hero.Contendunt alacres oneri succedere, gaudentCertatim domino subdere terga suo.Arteque miranda pharetris onerata iuyentusEx aliis alios insiliebat equos.Ne tamen ignavi possent praecedere fortes,Nocte sub obscura res agitanda fuitPraemia victores cepere ingentia, victiLudibrium quoddam dedecorisque notas.Sed fuit asperius studium trans alta petendisFlumina pignoribus, qua tumor horret aquae,Qua ferit assurgens insanb vertice ripas,Dum sese in cumulos asperat unda rapax.Ut sua quisque liget furcillis arma recurvis,Mos erat, involvens vestibus ipsa suis.Haec unus tumidos perrumpens pectore fluctusOmnia securus sicca ferebat equus.Insiluere alacres, per aquas ruit agmen equorum,Naribus, hac tantum parte patente, sonat.Pendent a collis iuvenes, ut remiget undasLaeva manus, dextras implicuere comis.Munera cesserunt: primo meliora, secundoProxima, mox aliis ordine cuique suo.Talibus assuetus miles sine pontibus undasQuamlibet horribiles transiit arma ferens.Nullaque res magis est saevis accommoda bellis,Quam spem praeveniens impetus atque metum.Ipse Vitoldus erat tarn prompto mllite felix,Qualem vix aliquis mente notare queat.Quo duce lance pari virtus aequata pependit.Per dignos ibant praemia magna viros,Ibat et in meritas opulenti ignavia sordes,Nam rigidus morum censor et acer erat.Iustitiae sanctas tam certo robore partesFovit, ut his nullus possit inesse dolus.Quando diem dixit sceleri, plerosque nocentumAd mortem sese praecipitasse ferunt;Conscia mox laqueos quaerebant colla tenaces:Spes absolvendi nulla nocentis erat.Praecipue pravos tormenta per omnia testesSustulit, ut nemo possit iniqua loqui.Ipsemet excipiens torvo periuria vultuMendacis praesens terruit ora viriMembraque tergoribus multorum clausa ferinisAssuetis canibus dilanianda dedit.In nullo tam saevus erat, quam iudice donisCorrupto, si quis forte repertus erat.Dicitur articulos quidam discerptus in omnes,Quod tantum capto munere iusta tulit:Spreverat infelix edicti verba minacis,Tortus ad exemplum posteritatis erat.Totus avaritiae discesserat ordo sub illoPrincipe, et hac merito laude perennis erit.Multa quidem gessit titulis illustria Claris,Sed tamen ad nostrum pertinet istud opus.Imbelles animos populi exercebat agrestisCurantisque aliud praeter aratra nihil,Iniungens etiam vinctos in castra bisontesDucere, ut in membris laesio nulla foret,Proposuitque rei poenas et praemia iussae.Conveniens numero turba subibat opusEt mandata metu nullo remorante peregitConstituitque feram principis ante pedes.Id tamen, ut fatear, fieri vix posse putabam,Credere ni cogant, qui meminere, senes.Quove minus dubitem, dicunt inventa modosque,Et quam narrabant machina talis erat.Stat geminus late paries deductus in artum Ad cunei formam fronte patente locum.Conduntur media robusta repagula mole,Quae viridi pinus fronde reseda tegit.Cuncta latent circ.umpositis abscondita ramis,Praesentire dolos ne fera cauta queat.Tandem veste rubens aliquis simul ense coruscansAmbulat irata conspiciente procul.Ilia furore calens rapido ruit excita cursuVirque suam versat per loca nota fugam,Donee ad insidias pervenerit ante paratas,Et fugit interius terga premente fera.Et quam nec rapidae iam possent sistere flammae,Labitur in medios praecipitata dolos.Pervius ille viro tantum fuit angulus: ipsaPressa manens retro vertere terga nequit.E latebris alii surgunt tensisque coarctantRestibus astrictam duraque membra premuntIniciuntque simul pedicas,spumantia lorisOra ligant, toto corpore vincia rigent.Quamqtfe nec armatae valeant arcere cohortes,Quo minus erumpens per sua facta ruat,Vincta trahebatur compressaque funibus ibatInter plebeias plena timore manus.Permissa est vin dicta tamen: resoluta paten tiMittitur in campo vincula nulla timensEt tantum Scythicis equitum figenda sagittis,Ut nihil assolita miles ab arte vacet.Munera signatis habuere ingentia telis,Cingula pro scopulo facta fuisse ferunt.Qui ferrum propius fixit, maiora recepit,Perque suos ibant ulteriora gradus,Magna tamen telis in membra profundius actisDona sub invicto principe semper erant,Vixerat ille suo certe clarissimus aevo,Non quia nobilitent bellica facta virum:Praetulit humanis longe caelestia rebusEt coluit summa religione deum.Primus enim Christi leges cum gente recepit,Evertit populi sacra vetusta sui,Summo templa deo statuit censusque ministrisIllorum magna cum pietate dedit.Omnia summovit veterum portenta deorumEt fuit erroris cognitor ipse sui.Cuius ad insigni titulo non sponte revellorPraeteriens summi maxima quaeque ducis;Propositi memor esse mei dum cogor et arctiTemporis, ante prior conficienda fera est.Immodice forsan videor digressus ab ilia,Sed tamen interea stare necesse fuit,Dum longo clamore feram cursuque fatigentSilva tot voces evariante viri,Vixque neci tandem coepit matura videriSensibus: exhausit singula membra furorEt sudore fluens crebro quatit ilia pulsuSpumaque iam toto corpore densa caditImplicat ambiguos pedibus velut ebria gressus;Aspice, quam subita sit peritura nece.Nam satis ut visa est animo cepisse furoris,Desiliunt equites et removentur equi.Solis more suo gladiis accincta iuventusProdit, ut haec ferro cominus icta cadat.Arboribus lectis mira vi pectoris astantExpositi ad saevam laudis amore necem,Enseque fulgenti tenui cum voce coruscansPro se quisque trucem provocat arte feram.Ocior et vento conspectum fertur in hostem,Qui retro prosiliens arbore tectus abit.Haec petitur summoque gradu magnique recessusImpete, ut ardentem fulmineumque putes.Solvuntur tactique cadunt ex arbore ramiEt fragmenta suae pondera mortis habent.Tune opus est animo vigiles intendere sensus,Ignavis minime convenit iste locus.Vidi ego, dum simili casu vir fortis et acerEnsem dimisit diriguitque metu;Et nisi subsidium misero fortuna tulisset,In subitae lapsus vincula mortis erat.Ilia quidem nivibtis suspensis canduit arbor,Maxima quae ramis pinus et ampla fuitDuraque; cum sonitu quam primum robore frons estImpacta et rami contremuere graves,Nix commota ruens densavit in aere nubemInvolvitque tegens arboris ima virum.Corporis hie subito vires animique recepitEt rapuit celerem nube tegente fugam.Hoc socii magno facinus risere cachinno,Tamquam sit morti cedere turpe nefas,Et velut aequatas habeant certamina vires,Alterius semper quae nece partis eunt.Quantumcunque graves robur tamen excipit ictusAmplexuque sui cornua fixa tenet.Ut tamen ipsa suis maneat radicibus arbor.Delectum terrae pinguis habere decet.Si quis enim siccis stanti confidit arenis,Fallitur atque ipsa saepe cadente cadit,Ut quam commoti fera vis evertere ventiNon possit, cedat cornibus icta ferae.Luctatur specie miranda evertere molemHorrendumque fremens se rotat orbe suo.Eripuit visum rabies sensumque removit,Se putat in tota fronte tenere virum.Tune neque vir saliens possit tibi nec fera cerni,Incubat excusso pulvis et umbra loco.Ilia tamen rabieslonge diversa ferarum est:Multa etiam medio saepe furore vident.Regis Alexandri venatu contigit olimAspera res facto nota recensque suo,Quae potuitto turn lacrimis involvere regnum,Ni deus in dubia sorte tulisset opem.Quattuor excelsis sedes erecta columnisSpectandis late caedibus apta fuit.Hac socio procerum coetu regina sedebatEt cum matronis virginibusque suis.Stant in prospectu iuvenes gaildentque ferarumUt se maiores praecipuaeque petant,Hic animos cupiunt artem viresque probari:Arbore de summa spicula tendit Amor.Utere more tuo facili sine sanguine ludo.Quid tibi cum silvis, perniciose puer?Ecce suae cupiens aliquis placuisse puellaeRidicula et subita teduce morte cadet.Dumque ferae currunt , dum se ferientibus instantEt dum spectandi maxima cura fuit,Agmine virgineo diffusus in aera fulgorSplenduit, ut multum veste decoris erat,Qua color intexto ludebat candidus auro,Ardebant variis serica rubra notis.Mox ea flagranti novitas oblata furoriDefixit cunctas et remorata parum est,Ne loquar humanos assuetum ludere sensusHoc genus in rabidas ius habuisse feras.Hinc aliae magnis ibant clamoribus actae,In venatores impetus omnis erat.Una tamen fixo iam vulnera corpore portansA sensu certe non aliena suo,Restitit et quatiens caput est mirata coloresEt vultus hominum noscere visa fuit.Indignata sua spectacula caede parariInstantem voluit nobilitare necem.Infremuit tandem nares inflata tumentes(Agminis hoc signurn terga sequentis erat)Suppositamque petens excussit fronte cqlumnamEt vix dimidia parte pependit onus.Si structura cadens fato delapsa fuisset,Sanquine quam multo demaduisset humusEt quam crudeli rubuissent cornua caede,Fingere mens magno victa timore nequit.Propterea multo prius est agitanda labore,Ut superet sensus emoveatque furor,Ante satis vasto spumarum devoret ore,Lingua diu fauces pendeat ante suas,Cum sonitu cauda volucres diverberet auras,Densaque fumanti nubila nare vomat;Et licet invictas durarint frigora viresNec nisi vi summa corpore sudor abit,Spiritus ante gravis sudantibus ilia membrisPulset et in spumas undique sudor eat;Irruat in dubios sine quovis ordine motusSaepe supercilii nictibus acta sui;Ne dubio moti saliant spiramine villi,Morsibus evellat diripiatque comas:Saeviat in proprium, cum desint caetera, corpusEt pedibus ventrem tundat acerba suis;Dum siccas agitantventorum f lamina frondes,In frondes saitu praecipitante ruat;Dum tremulam volucres fecere volatibus umbram,Hanc rapidis semper cursibus ilia premat.Signa tibi vel mille dabit, quibus ipse videbisTempora congressus commodiora tui.Si quid enim sensus inerit, vincere profectoFrusta timque cita comminuere nece.Materiam videor vanis extendere verbis.Taedia deponas, nam prope finis adest.Arbore venator, qua bellua cornibus haeret,Nititur et pressam corpore semper habet,Ne si vel modice fuerit diversus ab ilia,Et fera disiunctum mox petal ipsa virum.Circuituque pari rapidum volyuntur in orbemPer varios saltus, hinc vir et inde fera.Ille regit gladium metuendo corpore fixum,Haec etiam lingua pugnat ut ense sua,Qua procul exserta si posset prendere vestem,Actum est: correptus veste repente perit.Sed minus ut fieret vitare pericula linguae,Omnes in caedem librat agitque pedes.Nulla potest citius corpus transire sagitta,Quam dispersa pedis vulnere membra ruunt.Corporis in rapido sellers videt omnia gestuVenator, quid agat, quae fugienda putet,Ni miserum rabidis adeo spiratibus urat,Ut calor et vero distet ab igne parum.Si subito ense celer non solvent intima cordis,Vincitur et solo flante vapore cadit.Hoc tamen attendunt socii; ne tempore longoLucta sit, altera vox avocat inde feram.Sed iuvenes usu facili praecordia rumpunt,Ut semel infixo desinat ense labor.Cornua perflantur, socii ridentur inertes;Iam fera, sed magno fracta labore iacet.Labitur arctoae durissimus incola silvae,Alter adhuc etiam me patiente latet.Otia si fuermt nobis, quaeretur et ille,Tu frontem bello, si sapis, ure, para.Ne quid nunc agitem, terrent atrocia men ternBella, quibus toto Mars fremit orbe ferus.Optima religio Christi turbata vacillat,Debilis in campo, non bene firma domi,Ipsa suis in se gladiis dum scinditur, hostiTurpiter in praedam ludibriumque cadit,Auxiliumque dm tantum caeleste requirit,Quod sperare etiam crimina nostra vetant.Interea quid agunt reges? dormire videntur?Heu nunquam minor his cura quietis erat,Nunquam solliciti fuerant magis. Ergo quid illud?Unus in alterius comparat arma caput.Funestas versant acies in caede suorum,Hoc oblectamen nunc sibi mentis habent.Miles utrimque cadens numeros in partibus aequat,Quemque regant, nullum iam superesse volunt;Per scelus immensum nostro sibi sanguine ludunt.Iam dudum ridet publicus hostis eos,Dum qui debuerant custodum munia ferre,Commissum lacerant dilaniantque gregem;Quos adeovehemens irarum concitat ardor,Tarn gravis obsedit ferrea corda furor:Nemo videt, quantum diseriminis omnibus instet,Publica res in quo stet miseranda gradu.Nam quis in orbe vacat, qui nostro non fluat ensisSanguine? Sed proprio plus feritatis inest.Thurcus enim miseram caedit tantummodo plebem,Diripiens arces, oppida, templa, domos,Anticipans portus, firmans loca, milite complens,Quae satis, ut cunctos perderet, apta videt.Sive senum facili rubet infantumque cruore,Securus damni transigit acta sui;Sive fodit partu gravidarum viscera matrum,Nil praeter lacrimas laetus ubique videt,Nec timet, arreptis ne quis foret obvius armis:Deplorata adeo caecaque turba sumus.At reges, propfii quod roboris undique cernunt,Excerpunt cunctis dilacerantque modis,Illud agunt tantum, ne quis superesset porum,Qui curam Christi legis habere queant.Illa refulgentis dum special numina caeli,Vix habet, unde suae fidere possit opi.Virgo, dei mater, cuius dum scribere nomenHie vellem, pavidae contremuere manus,Attonitusque diu nequeo comprendere mente,Qua taceam, tecum qua ratione loquar;Si taceo, digna es, quam totus clamitet orbis,Cunctaque communi voce creata sonent;Si loquor, humanae non est attingere linguaeNec menti, quae te verba decere queant.Persuasus bonitate tamen, qua caetera vincis,Immenso quae sunt inferiora deo,Accedo veniamque petens et corde tremiscensAnte pedes volvor, virgo Maria, tuos.Sordidus et squalens habitu, squalentior intus,Molior exsangui pallidus ore preces,Non quia sim dignus verbum proferre vel unum,Sed quia tu tan turn nos relevare poles:Te deus humanis miserans eventibus instarLuminis in celso monte locavit opem,Nec secus afficitur pullis implumibus ales,Quam mortale genus tu, pia virgo, foves,Et velut infantem puerum levat obvia mater,Excipis attollens, quos cecidisse vides.Nunc, o virginei maiestas inclita floris,Interpone tuas in mea vota preces.Respice bellorum rabiem camposque fluentes,Quam multum gladio fata licere velintIn populo, quern firma tui per foedera natiConiuncturn socia vivere pace decet.Principibus sanam nostris, precor, incute mentem,Officii videant prodita iura sui;Cur ita commissi diffundant orbis habenas,Ut sint custodes nomine reque lupi.Interea donee possint resipiscere, saevosDetineas hostes et remorare parum,Ne miseram plebem rapiant omnique carentesAuxilio populos in sua vincia trahant.Adrianique viam Sexti dispone: coactusProiciat causas consiliumque moraeEt venial rapidos praevertens aequore ventosAc teneat gladios, quos furor altus agit.Ostendat stolidis, quibus in regionibus hostesConsistant et quos sternere lege decet,Ut qui legitime titulos accepit inemptos,Legitime populi dirigat arma suiEt se pontificem studeat componere talem,Quali tam teter temporis horror eget.