«1. Fidelis homo, electus homo est. 2. Electus homo, homo Dei est. 3. Homo Dei est, qui Deo dignus est. 4. Deo dignus est, qui nihil indigne agit. 5. Dubius in fide, infidelis est. 6. Infidelis homo, mortuus est corpore vivente. 7. Vere fidelis est, qui non peccat, atque etiam, in minimis caute agit. 8. Non est minimum in humana vita, negligere minima. 9. Omne peccatum impietatem puta. Non enim manus, vel oculus peccat, vel aliquod huiusmodi membrum, sed male uti manu vel oculo, peccatum est. 10. Omne membrum corporis, quod invit^at te contra pudicitiam agere, abjiciendum est. Melius est uno membro vivere, quam cum duobus puniri [Ср. Мф. 5:29]…
15. Sapiens vir, et pecuniae contemptor, similis est Deo. 16. Rebus mundanis in causis tantum necessariis utere. 17. Quae mundi sunt, mundo: et quae Dei sunt, reddantur Deo [Ср. Мф. 22:21]. 18. Certus esto, quod animam tuam fid`ele depositum acceperis a Deo. 19. Cum loqueris Deo, scito quod judiceris a Deo. 20. Optimam purificationem putato, nocere nemini. 21. Anima purificatur Dei verbo per sapientiam…
28. Quaecumque fecit Deus, pro hominibus ea fecit. 29. Angelus minister est Dei ad hominem. 30. Tam pretiosus est homo apud Deum, quam angelus. 31. Primus beneficus est Deus: secundus est is, qui beneficii eius fit particeps homo. Vive igitur ita, tanquam qui sis secundus post Deum, et electus ab eo. 32. Habes, inquam, in te aliquid simile Dei, et ideo utere teipso velut templo Dei, propter illud quod in te simile est Dei [1 Кор. 3:16, 17]…
40. Templum sanctum est Deo mens pii, et altare est optimum ei cor mundum et sine peccato. 41. Hostia soli Deo acceptabilis, benefacere hominibus pro Deo. 42. Deo gratiam praestat homo, qui quantum possibile est vivit secundum Deum…
47. Omne tempus, quo Deo non cogitas, hoc puta te perdidisse. 48. Corpus quidem tuum incedat in terra, anima autem semper sit apud Deum. 49. Intellige quae sint bona, ut bene agas. 50. Bona cogitatio hominis Deum non latet et ideo cogitatio tua pura sit ab omni malo. 51. Dignus esto eo, qui te dignatus est filium dicere, et age omnia ut filius Dei. 52. Quod Deum patrem vocas, huius in actionibus tuis memor esto. 53. Vir castus et sine peccato, potestatem accepit a Deo esse filius Dei [Ср. Ин. 1:13]. 54. Bona mens chorus est Dei. 55. Mala mens chorus est daemonum malorum…
78. Fundamentum pietatis est continentia: culmen autem pietatis amor Dei. 79. Pium hominem habeto tanquam teipsum. 80. Opta tibi evenire non quod vis, sed quod expedit. 81. Qualem vis esse proximum tuum tibi, talis esto et tu tuis proximis [Лк. 6:31]…
86. Si quid non vis scire Deum, istud nec agas, nec cogites, 87. Priusquam agas quodcunque agis, cogita Deum, ut lux eius paecedat actus tuos ….
96. Deus in bonis actibus hominibus dux est. 97. Neminem inimicum deputes. 98. Dilige omne quod eiusdem tecum naturae est, Deum vero plus quam animam dilige. 99. Pessimum est peccatoribus, in unum convenire cum peccant. 100. Multi cibi impediunt castitatem, et incontinentia ciborum immundum facit hominem. 101. Animantium omnium usus quidem in cibis indifferens, abstinere vero rationabilius est. 102. Non cibi per os inferuntur polluunt hominem, sed ea quae ex malis actibus proferuntur [Мк. 7:18–21]…
106. Mali nullius autor est Deus. 107. Non amplius possideas quam usus corporis poscit…
115. Ratio quae in te est, vitae tuae lux est [Мф. 6:22]. 116. Ea pete a Deo, quae accipere ab homine non potes…
122. Nil pretiosum ducas, quod auferre a te possit homo malus. 123. Hoc solum bonum putato, quod Deo dignum est. 124. Quod Deo dignum est, hoc et viro bono. 125. Quicquid non convenit ad beatudinem Dei, non conveniat nomini Dei. 126. Ea debes velle, quae et Deus vult. 127. Filius Dei est, qui haec sola pretiosa ducit quae et Deus. 139. Semper apud Deum mens est sapientis. 137. Sapientis mentem Deus inhabitat…
181. Sapiens vir etiamsi nudus sit, sapiens apud te habeatur. 182. Neminem propterea magni aestimes, quod pecunia divitiisque abundet. 183. Difficile est divitem salvari [Мф. 19:23]…
187. Age magna, non magna pollicens. 188. Non eris sapiens, si te reputaveris sapientem. 189. Non potest bene vivere qui non integre credit. 190. In tribulationibus quis sit fidelis, agnoscitur. 191. Finem vitae existima vivere secundum Deum. 192. Nihil p^utes malum, quod non sit turpe…
198. Malitia est aegritudo animae. 199. Animae autem mors iniustitia et impietas. 200. Tunc te putato fidelem, cum passionibus animae carueris. 201. Omnibus hominibus ita utere, quasi communis omnium post Deum curator. 20&. Qui hominibus male utitur, seipso male utitur. 203. Qui nihil mali vult, fidelis est…
214. Verba tua pietate semper plena sint. 215. In actibus tuis ante oculos pone Deum. 216. Nefas est Deum patrem invocare, et aliquid inhonestum agere…
261. Ebrietatem quasi insaniam fuge. 262. Homo qui a ventre vincitur, belluae similis est. 263. Ex carne nihil oritur bonum…
302. Omne quod malum est, Deo inimicum est. 303. Qui sapit in te, hunc dicito esse hominem. 304. Particeps Dei est vir sapiens. 305. Ubi est quod sapit in te, ibi est et bonum tuum. 306. Bonum in carne non quaeras. 307. Quod animae non nocet, nec nomini. 308. Sapientem hominem tanquam Dei ministrum honora post Deum…
390. Quaecunque dat mundus, nemo firmiter tenet. 391. Quaecumque dat Deus nemo auferre potest. 392. Divina sapientia vera est scientia…
403. Animae ascensus ad Deum per Dei verbum est. 404. Sapiens sequitur Deum, et Deus animam sapientis. 405. Gaudet rex super his quos regit, gaudet ergo Deus super sapiente. Inseparabilis est et ab his quos regit ille, qui regit, ita ergo et Deus ab anima sapientis quam tuetur et regit. 406. Reqitur a Deo vir sapiens, et idcirco beatus est… .
424. Si non diligis Deum, non ibis ad Deum. 425. Consuesce teipsum semper respicere ad Deum. 426. Intuendo Deum videbis Deum. 427. Videns Deum facies mentem tuam qualis est Deus. 428. Excole quod intra te est, nec ei ex libidine corporis contumeliam facias. 429. Incontaminatum custodi corpus tuum, tanquam si indumentum acceperis a Deo, et sicut vestimentum corporis immaculatum servare stude. 430. Sapiens mens speculum est Dei».