Ascendamus consecratum pio cruore beati Miniatis ab Arni sinistra ripa colliculum aut antiquarum Fesularum bicipitem montem vel aliquod ex circumstantibus promuntoriis unde per sinus omnes completius videri possit nostra Florentia. Ascendamus, precor, et intueamur minantia menia celo, sidereas turres, immania templa, et immensa palatia, que non, ut sunt, privatorum opibus structa, sed impensa publica vix est credibile potuisse compleri, et demum vel mente vel oculis ad singula redeuntes consideremus quanta in se detrimenta susceperint. Palatium quidem populi admirabile cunctis et, quod fateri oportet, superbissimum opus, iam mole sua in se ipso resedit et tam intus quam extra rimarum fatiscens hyatibus lentam, licet seram, tamen iam videtur nuntiare ruinam. Basilica vero nostra, stupendum opus, cui, si unquam ad exitum venerit, nullum credatur inter mortales edificium posse conferri, tanto sumptu tantaque diligentia inceptum et usque ad quartum iam fornicem consummatum, qua speciosissimo campanili coniungitur, quo quidem nedum pulcrius ornari marmoribus sed nec pingi aut cogitari formosius queat, rimam egit, que videatur in deformitatem ruine finaliter evasura, ut post modicum temporis resarciendi non minus futura sit indiga quam complendi.
Поднимемся от левого берега Арно на холм, освященный благочестивой кровью святого Мины, на двуглавую гору древних Фезул или любое другое возвышение в округе, откуда можно лучше рассмотреть во всех деталях нашу Флоренцию. Давайте же поднимемся и посмотрим на стены, угрожающие небу, на башни до звезд, гигантские храмы и огромные дворцы. В это почти невозможно поверить, но все они построены не на частные средства, а за общественный счет. Пора наконец хоть мысленно, хоть воочию рассмотреть, какой урон уже понесли отдельные здания. Народный дворец, конечно, вызывает всеобщее восхищение, но, надо признаться, это великолепное творение уже проседает под собственным весом и пошло трещинами, что, судя по всему, предвещает медленное, но неизбежное разрушение. На строительство нашего удивительного собора, с которым, в случае его завершения, нельзя будет сравнить ни одно здание, созданное человеком, с самого начала было пущено много денег и стараний. Теперь он построен уже до четвертой аркады, с помощью которой соединяется с прекраснейшей колокольней. Красивее ее мраморного убранства до сих пор нельзя было ничего ни нарисовать, ни измыслить. И вот этот собор дал трещину, которая, по-видимому, в конце концов приведет к его краху, так что довольно скоро он будет нуждаться в реконструкции столь же, сколько в завершении.
Et ut rem hanc figuraliter videamus, fingamus tres pictores unius et eiusdem diei spacio opus faciendi unius hominis vel alterius rei effigiem certis iuxta sui operis merita premiis promisisse et diem illam sic cuilibet sufficere, quod si vel modicum temporis amiserit, nequeat quod promiserit observare. Nunc autem incipiat unus et arte graphica iaciat picture quam promiserit fundamenta; moxque facta delens aliud cogitet et intendat, quod, cum auspicatus fuerit, incumbere spongie faciens aliud initium meditetur. Nonne sibi tempus eripit, ut liter ex magna parte tandem proficiat, implere tamen non valeat quod promisit? Sin autem alter, rebus aliis vacans, cum advesperascere ceperit, pingendi propositum assumet, quantum ad observationem promissionis pictureque perfectionem pertinet, nichil agit. Tertius vero de satisfaciendo non cogitans, nisi prius sibi sol occubuerit quam inceperit, nonne totum quod debebat omisit? Nullus horum quod promisit effecit; prior tamen aliquid operatus est, incipiens multotiens quod debebat, precipue tamen de inconstantia reprehendendus. Secundum autem sic incipientem, quod perficere nequeat, quis non irrideat ut insanum? Tertium vero quid infidelitatis et negligentie non accuset? Ut si volueris attendere, magna pars operis culpabiliter elapsa sit illi, qui eripiens sibi tempus, tandiu circa principium laboravit; culpabilius autem et maximam operis partem amiserit ille, cui tantum diei subductum est, quod quodam modo nichil acturus, quod perficere nequeat frustra, hoc est nichil agens, sero nimium inchoavit: tota vero dies cum omni plenitudine culpe lapsa fuerit occasum ante quam inceperit expectanti.