Nunc ad pictores veniamus, quamquam fortasse convenientius fuit, ut post poetas pictores locarentur. Est enim, ut scis[301]
, inter pictores ac poetas magna quaedam affinitas. Neque enim est aliud pictura quam poema tacitum. Namque in inventione ac dispositione operis utrorumque cura propemodum par, nec pictor ullus praestans est habitus, nisi qui in rerum ipsarum proprietatibus effingendis excelluerit. Aliud enim est superbum pingere, aliud avarum, aliud ambitiosum, aliud prodigum et reliqua item huiusmodi. Atque in his proprietatibus rerum exprimendis tam pictori quam poetae elaborandum est, et in ea sane re utriusque ingenium ac facultas maxime agnoscitur. Nam si avarum fingere quis volens leoni aut aquilae illum comparaverit, aut si liberalem lupo aut milvo, is nimirum sive poeta sive pictor fuerit desipere videatur. Oportet enim comparatorum naturam similem esse. Et sane semper magnus honos nec immerito picturae fuit. Est enim ars magni ingenii ac solertiae, nec temere alia inter operosas[302] maiorem prudentiam desiderat, ut pote quae non solum ut os ut faciem ac totius corporis liniamenta, sed multo etiam magis interiores sensus ac motus exprimantur postulat, ita ut vivere ac sentire pictura illa et quodammodo moveri ac gestire videatur. Alioquin similis fuerit poemati pulchro illi quidem et[303] eleganti, sed languido ac nihil moventi. Verum, ut non satis est poemata pulchra esse, quemadmodum ait Horatius, oportet enim dulcia sint, ut quacumque in partem velint animos hominum sensusque permoveant, ita et picturam non solum colorum varietate exornatam, sed multo magis vivacitate quadam, ut ita loquar, figuratam esse convenit. Et quemadmodum de pictura, ita et de sculptura, fusura, architectura, quae omnes artes a pictura ortum habent, dicendum est. Nec enim quisquam probatus in his generibus artifex esse potest, cui pingendi ratio ignota sit. Coeterum, praetermissa longiori disputatione, de iis paucis pictoribus atque sculptoribus qui hac aetate nostra claruerunt[304] scribere pergamus, ac de infinitis eorum operibus ea solum attingemus quorum clara notitia ad nos pervenit.GENTILIS FABRIANENSIS
Gentilis fabrianensis ingenio ad omnia pingenda habili atque accommodato fuit. Maxime vero in aedificiis pingendis eius ars atque industria cognita est. Eius est Florentiae in Sanctae Trinitatis templo nobilis illa tabula in qua Maria Virgo, Christus infans in manibus eius, ac tres Magi Christum adorantes muneraque offerentes conspiciuntur. Eius est opus Senis in foro, eadem Maria Mater Christum itidem puerum gremio tenens, tenui linteo illum velare cupienti adsimilis, Iohannes Baptista, Petrus ac Paulus Apostoli, et Christoforus Christum humero sustinens, mirabili arte, ita ut ipsos quoque corporis motus ac gestus representare videatur. Eius est opus apud Urbem Veterem in maiore templo[305]
, eadem Virgo et Christus infantulus in manibus ridens, cui nihil addi posse videatur. Pinxit et Brixiae sacellum amplissima mercede Pandulfo Malatestae. Pinxit et Venetiis in palatio terrestre proelium contra Federici Imperatoris filium a Venetis pro summo Pontifice susceptum gestumque, quod tamen parietis vitio pene totum excidit. Pinxit item in eadem urbe turbinem arbores caeteraque id genus radicitus evertentem, cuius est ea facies, ut vel prospicientibus horrorem ac metum incutiat. Eiusdem est opus Romae in Iohannis Laterani templo, Iohannis ipsius historia, ac supra eam historiam Prophetae quinque[306] ita expressi, ut non picti, sed e marmore ficti esse videantur. Quo in opere, quasi mortem praesagiret, se ipse superasse putatus est. Quaedam etiam in eo opere adumbrata modo atque imperfecta morte praeventus reliquit. Eiusdem est altera tabula in qua Martinus Pontifex Maximus et cardinales decem ita expressi, ut naturam ipsam aequare et nulla re viventibus dissimiles videantur. De hoc viro ferunt, cum Rogerius Gallicus insignis pictor, de quo post dicemus, iobelei anno in ipsum Iohannis Baptistae templum accessisset eamque picturam contemplatus esset, admiratione operis captum, auctore requisito, eum multa laude cumulatum caeteris italicis pictoribus anteposuisse. Eiusdem etiam tabulae praeclarae in diversis locis esse perhibentur, de quibus non scripsi, quoniam de iis haud satis comperi.IOHANNES GALLICUS