{10} Nunc autem de Brittania insula, que in sino Oceani inter Spanias, Gallias et Germaniam sita est, ut potuero, paucis absolvam. cuius licet magnitudine olim nemo, ut refert Libius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi. quae diu si quidem armis inaccensam Romanis Iulius Caesar proeliis ad gloriam tantum quesitis aperuit: pervia deinceps mercimoniis aliasque ob causas multis facta mortalibus non indiligenti, quae {11} secuta est, aetati certius sui prodidit situm, quem, ut a Grecis Latinisque autoribus accepimus, persequimur. triquadram eam plures dixere consimilem, inter septentrionalem occidentalemque plagam projectam, uno, qui magnus est, angulo Reni hostia spectantem, dehinc correptam latitudine oblique retro abstractam in duos exire alios, geminoque latere longiorem Galliae praetendi atque Germaniae. in duobus milibus trecentis decem stadiis latitudo eius ubi {12} patentior, longitudo non ultra septem mil. centum triginta duo stadia fertur extendi; modo vero dumosa, modo silvestrae iacere planitiae, montibus etiam nonnullis increscere: mari tardo circumfluam, quod nec remis facile inpellentibus cedat, nec ventorum flatibus intumescat, credo, quia remotae longius terrae causas motibus negant: quippe illic latius quam usquam aequor extenditur. refert autem Strabo Grecorum nobilis scriptor tantas illam exalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus, ut subtectus sol per illum pene totum fediorem, qui serenus est, diem negetur aspectui. noctem quoque clariorem in extrema eius {13} parte minimamque Cornelius etiam annalium scriptor enarrat, metallis plurimis cupiosam, herbis frequentem et his feraciorem omnibus, que pecora magis quam homines alant: labi vero per eam multa quam maximae relabique flumina gemmas margaritasque volventia. Silorum colorati vultus; torti pleroque crine et nigro nascuntur; Calydoniam vero incolentibus rutilae cumae, corpora magna, sed fluuida: Gallis sive Spanis, ut quibusque {14} obtenduntur, adsimiles. unde coniectavere nonnulli, quod ea ex his accolas contiguo vocatos acceperit. inculti aeque omnes populi regesque populorum; cunctos tamen in Calydoniorum Meatarumque concessisse nomina Dio auctor est celeberrimus scriptor annalium, virgeas habitant casas, communia tecta cum pecore, silveque {15} illis saepe sunt domus, ob decorem nescio an aliam quam ob rem ferro pingunt corpora. bellum inter se aut imperii cupidine, aut amplificandi quae possident, saepius gerunt, non tantum equitatu vel pedite, verum etiam bigis curribusque falcatis, quos more vulgare essedas vocant. haec pauca de Brittaniae insulae forma dixisse sufficiat.