Ad Scandziae insulae situm, quod superius reliquimus, redeamus, {16} de hac etenim in secundo sui operis libro Claudius Ptolomeus, orbis terrae discriptor egregius, meminit dicens: est in Oceani arctoi salo posita insula magna, nomine Scandza, in modum folii cetri, lateribus pandis, per longum ducta concludens se. de qua et Pomponius Mela in maris sinu Codano positam {17} refert, cuius ripas influit Oceanus. haec a fronte posita est Vistulae fluminis, qui Sarmaticis montibus ortus in conspectu Scandzae septentrionali Oceano trisulcus inlabitur, Germaniam Scythiamque disterminans. haec ergo habet ab oriente vastissimum lacum in orbis terrae gremio, unde Vagi fluvius velut quodam ventrae generatus in Oceanum undosus evolvitur, ab occidente namque inmensu pelago circumdatur, a septentrione quoque innavigabili {18} eodem vastissimo concluditur Oceano, ex quo quasi quodam brachio exiente, sinu distento, Germanicum mare efficitur. ubi etiam parvae quidem, sed plures perhibentur insulae esse dispositae, ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari. ita non solum inhospitalis hominibus, {19} verum in etiam beluis terra crudelis est. in Scandza vero insula, unde nobis sermo est, licet multae et diversae maneant nationes, septem tamen eorum nomina meminit Ptolemaeus, apium ibi turba mellifica ob nimium frigore nusquam repperitur, in cuius parte arctoa gens Adogit consistit, quae fertur in aestate media quadraginta diebus et noctibus luces habere continuas, itemque brumali tempore eodem dierum noctiumque numero luce {20} clara nescire. ita alternato merore cum gandio benificio aliis damnoque impar est. et hoc quare quia prolixioribus diebus solem ad orientem per axis marginem vident redeuntem, brevioribus vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter, quia austrinis signis percurrit, et quod nobis videtur sol ab imo surgere, illos {21} per terrae marginem dicitur circuire, aliae vero ibi sunt gentes Screrefennae, que frumentorum non queritant victum, sed camibus ferarum atque ovis avium vivunt; ubi tanta paludibus fetura ponitur, ut et augmentum prestent generi et satietatem ad cupiam genti. alia vero gens ibi moratur Suehans, quae velud Thyringi equis utuntur eximiis, hi quoque sunt, qui in usibus Bomanornm sappherinas pelles commercio interveniente per alias innumeras {22} gentes transmittunt, famosi pellium decora nigridine, hi cum inopes vivunt, ditissime vestiuntur, sequitur deinde diversarum turba nationum, Theustes, Vagoth, Bergio, Hallin, Liothida, quorum omnium sedes sub uno plani ac fertilis, et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur, post hos Ahelmil, Finnaithae, Fervir, Ganthigoth, acre hominum genus et at bella prumtissimum. dehinc Mixi, Evagre, Otingis. hi omnes excisis {23} rupibus quasi castellis inhabitant ritu beluino, sunt et his exteriores Ostrogothae, Raumarici, Aeragnaricii, Finni mitissimi, Scandzae cultoribus omnibus mitiores; nec non et pares eorum Vinoviloth; Suetidi, cogniti in hac gente reliquis corpore eminentiores: quamvis et Dani, ex ipsorum stirpe progressi, Herulos propriis sedibus {24} expulerunt, qui inter omnes Scandiae nationes nomen sibi ob nimia proceritate affectant praecipuum. sunt quamquam et horum positura Grannii, Augandxi, Eunixi, Taetel, Rugi, Arochi, Rauii, quibus non ante multos annos Roduulf rex fuit, qui contempto proprio regno ad Theodorici Gothorum regis gremio convolavit et, ut desiderabat, invenit, hae itaque gentes, Germanis corpore et animo grandiores, pugnabant beluina saevitia.