{39} Ut ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima sede Scythiae iuxta Meotidem commanentes praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur, in secunda, id est Daciae, Thraciaeque et Mysiae solo Zalmoxen, quem mirae philosophiae eruditionis fuisse testantur plerique scriptores annalium, nam et Zeutam prius habuerunt eruditum, post etiam Dicineum, tertium {40} Zalmoxen, de quo superius diximus, nec defuerunt, qui eos sapientiam erudirent, unde et pene omnibus barbaris Gothi sapientiores semper extiterunt Grecisque pene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque Greco stilo composuit. qui dicit primum Tarabosteseos, deinde vocatos Pilleatos hos, qui inter eos generosi extabant, ex quibus eis et reges et sacerdotes ordinabantur, adeo ergo fuere laudati Gaetae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant {41} exortum, unde et Vergilius: ‘gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis’, quem Martem Gothi semper asperrima placavere cultura (nam victimae eius mortes fuere captorum), opinantes bellorum praesulem apte humani sanguinis effusione placandum, huic praede primordia vovebantur, huic truncis suspendebantur exubiae, eratque illis religionis preter ceteros insinuatus affectus, {42} cum parenti devotio numinis videretur inpendi, tertia vero sede ao super mare Ponticum iam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, divisi per familias populi, Vesegothae familiae Balthorum, Ostrogothae praeclaris Amalis serviebant.
{43} Quorum studium fuit primum inter alias gentes vicinas arcum intendere nervis, Lucano plus storico quam poeta testante: ‘Armeniosque arcus Geticis intendite nervis’. ante quos etiam cantu maiorum facta modulationibus citharisque canebant, Eterpamara, Hanale, Fridigerni, Vidigoiae et aliorum, quorum in hac gente {44} magna opinio est, quales vix heroas fuisse miranda iactat antiquitas. tunc, ut fertur, Vesosis Scythis lacrimabile sibi potius intulit bellum, eis videlicet, quos Amazonarum viros prisca tradit auctoritas, de quas et feminas bellatrices Orosius in primo volumine professa voce testatur, unde cum Gothis eum tunc dimicasse evidenter probamus, quem cum Amazonarum viris absolute pugnasse cognoscimus, qui tunc a Borysthene amne, quem accolae Danaprum vocant, usque ad Thanain fluvium circa sinum paludis {45} Meotidis consedebant Thanain vero hunc dico, qui ex Ripheis montibus deiectus adeo preceps ruit, ut, cum vicina flumina sive Meotis et Bosforus gelu solidentur, solus amnium confragosis montibus vaporatus, numquam Scythico duriscit algore, hic Asiae Europaeque terminus famosus habetur. nam alter est ille, qui montibus {46} Chrinnorum oriens, in Caspium mare dilabitur, Danaper autem ortus grande palude, quasi ex matre profunditur. hic usque ad medium sui dulcis est et potabilis, piscesque nimii saporis gignit, ossa carentibus chartellagine tantum habentes in corporis continentiam, sed ubi fit Ponto vicinior, parvum fontem suscipit, cui Exampheo cognomen est, adeo amarum, ut, cum sit quadraginta dierum itinere navigabilis, huius aquis exiguis inmutetur, infectusque ac dissimilis sui inter Greca oppida Callipidas et Hypannis in mare defluat, ad cuius ostia insula est in fronte, Achillis nomine. inter hos terra vastissima, silvis consita, paludibus dubia.
{47} Hic ergo Gothis morantibus Vesosis, Aegyptiorum rex, in bellum inruit, quibus tunc Tanausis rex erat, quod proelio ad Phasim fluvium, a quo Fasides aves exortae in totum mundum epulis potentum exuberant, Thanausis Gothorum rex Vesosi Aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans in Aegypto usque persecutus est, et nisi Nili amnis intransmeabilis obstetisseut fluenta vel munitiones, quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in eius eum patria extinxisset, sed dum eum ibi positum non valuisset laedere, revertens pene omnem Asiam subiugavit et sibi tunc caro amico Somo, regi Medorum, ad persolvendum tributum subditos fecit, ex cuius exercitu victores tunc nonnulli provincias subditas contuentes {48} et in omni fertilitate pollentes deserta suorum agmina sponte in Asiae partibus residerunt, ex quorum nomine vel genere Pompeius Trogus Parthorum dicit extitisse prosapiem, unde etiam hodieque lingua Scythica fugaces quod est, Parthi dicnntur, suoque generi respondentes inter omnes pene Asiae nationes soli sagittarii suxit et acerrimi bellatores. de nomine vero, quod diximus eos Parthos, fugaces, ita aliquanti aethymologiam traxerunt, ut dicerent Parthi, quia suos refugerunt parentes, hunc ergo Thanausim regem Gothorum mortuum inter numina sui populi coluerut.