{89} Nam gens ista mirum in modum in ea parte, qua versabatur, id est Ponti in litore Scythiae soli, enituit, sine dubio tanta spatia tenens terrarum, tot sinos maris, is tot fluminum cursus, sub cuius saepe dextera Vandalus iacuit, stetit sub praetio Marcomannus, Quadorum principes in servitute redacti sunt Philippo namque ante dicto regnante Romanis, qui solus ante Constantinum Christianus cum Philippo idem filio fuit cuius et secundo anno regni Roma millesimum annum explevit, Gothi, ut adsolet, subtracta sibi stipendia sua aegre ferentes, de amicis effecti sunt inimici. nam quamvis remoti sub regibus viverent suis, rei publicae tamen Romanae {90} foederati erant et annua munera percipiebant quid multa transiens tunc Ostrogotha cum suis Danubio Moesiam Thraciasque vastavit, ad quem rebellandum Decius senator a Philippo dirigitur, qui veniens dum Getis nihil praevalet, milites proprios exemptos a militia fecit vitae privatae degi, quasi eorum neglectu Gothi Danubium transfretassent, factaque ut puta in suis vindicta ad Philippnm revertitur, milites vero videntes se post tot labores militia pulsos, indignati ad Ostrogothae regis Gothorum auxilium {91} confugerunt, qui excipiens eos eorumque verbis accensus mox tricenta milia suorum armata produxit ad bellum adhibitis sibi Taifalis et Astringis nonnullis, sed et Carporum trea milia, genus hominum ad bella nimis expeditum, qui saepe fuere Romanis infesti; quos tamen post haec imperante Dioclitiano et Maximiano Galerius Maximinus Caesar devicit et rei publicae Romanae subegit. his ergo addens Gothos et Peucinos ab insula Peucis, quae in ostia Danubii Ponto mergentia iacet, Argaithum et Gunthericum {92} nobilissimos suae gentis doctores praefecit, qui mox Danubium vadati et de secundo Moesiam populati, Marcianopolim eiusdem patriae urbem famosam metropolim adgrediuntur, diuque {93} obsessam accepta pecunia ab his qui inerant reliquerunt. et quia Marcianopolim nominavimus, libet aliqua de eius situ breviter intimare. nam hanc urbem Traianus imperator hac re, ut fertur, aedificavit, eo quod Marciae sororis suae puella, dum lavat in flumine illo qui nimii limpiditatis saporisque in media urbe oritur Potami cognomento, exindeque vellit aquam haurire, casu vas aureum quod ferebat in profundum decidit, metalli pondere praegravatum longeque post ab imis emersit; quod certe non erat usitatum aut vacuum sorberi aut certe seme voratum undis respuentibus enatare, his Traianus sub admiratione conpertis fontique numinis quoddam inesse credens conditam civitatem germanae suae in nomine Marcianopolim nuncupavit.