Deinde Capis Siluius, superioris regis filius, annis xxviii, qui Capuam in Campania condidit.
Item Carpentus Siluius, Capis filius, annis tredecim.
Post quem Tiberinus Carpenti filius annis nouem. Ab huius nomine Tiberinus fluuius dictus est, eo quod in eum decidens extinctus sit, qui prius Albula dicebatur.
Successit huic Agrippa Siluius regnans annis quadraginta, cuius temporibus Homerus fuisse in Grecia perhibetur.
Dehinc Aremus Siluius, Agrippae superioris filius, regnauit annis decem et nouem. Iste praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit; qui ob impietatem fulmine ictus interiit.
Post hunc regnauit Auentinus Siluius annis triginta et septem, qui fuit Remuli superioris regis filius quique in eo monte, qui nunc pars Vrbis est, mortuus ac sepultus, aeternum loco uocabulum dedit.
Successor extitit Procas Siluius, eiusdem Auentini filius, qui regnauit annis xxiii; quo regnante Fidon Argiuus mensuras et pondera repperit, cum apud Hebreos Azarias in Iuda et Hieroboam in Israel regnarent.
Isti quoque Amulius succedens, eius iunior filius, regnauit annos quadraginta tres. Numitor Procae regis maior filius, a fratre Amulio regno pulsus, in agro suo uixit. Filia eius, adimendi partus gratia, uirgo Vestalis electa est; quae, cum septimo patrui anno geminos edidisset infantes, iuxta legem in terra uiua defossa est. Verum paruulos, prope ripam Tiberis expositos, Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit, quae, ob pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi, lupa a uicinis appellabatur; unde et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria dicuntur. Pueri cum adoleuissent, collecta pastorum et latronum manu, interfecto apud Albam Amulio, auum Numitorem in regnum restituunt.
1
Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Siluiae Vestalis uirginis, ut praemissum est, filius et, quantum putatus est, Martis, cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, xviii annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit, x kal. Maias, olympiadis sextae anno ccccxix post Troiae excidium, siue, ut placet Orosio, cccciiii, ante sex annos quam decem tribus Israel a Sennacherib, rege Chaldeorum, transferrentur in montes Medorum.2
Condita ergo ciuitate, quam ex nomine suo Romam uocauit, a qua et Romanis nomen inditum est, haec fere egit: condito templo quod asilum appellauit, pollicitus est cunctis ad eum confugientibuss inpunitatem; quam ob causam multitudinem finitimorum, qui aliquam apud suos ciues offensam contraxerant, ad se confugientem in ciuitatem recepit. Latini denique Tuscique pastores, etiam transmarini Friges, qui sub Aenea, Arcades, qui sub Euandro duce, influxerant. Ita ex uariis quasi elementis congregauit corpus unum populumque Romanum effecit. Centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores propter senectutem, patres ob similitudinem curae nominauit; mille etiam pugnatores delegit, quos a numero milites appellauit. Tum cum uxores ipse et populus suus non haberent, inuitauit ad spectaculum ludorum uicinas urbis Romae nationes atque earum uirgines rapuit anno ab Vrbe condita tertio. Tunc una uirginum pulcherrima cunctorum acclamatione rapientium Talasso duci Romuli decernitur; unde in nuptiarum sollemnitatibus Talasso uulgo clamitant, quod scilicet talis nupta sit, quae Talassum habere mereatur. Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caecinenses uicit, Antemnates, Crustumios, Sabinos, Fidenates, Bizentes. Haec omnia oppida Vrbem cingunt. Tunc etiam Tarpeia uirgo Sabinorum clipeis in monte obruta est, qui ab eius nomine Tarpeius est appellatus; in quo postea Capitolium est constructum. Pepigere tamen Romani cum Sabinis, quorum filias rapuerant, amicitias, adeo ut Sabinorum rex Tatius pariter regnaret cum Romulo Sabinique et Romani unus populus efficerentur. Quo tempore Romani ad confirmandam coniunctionem nomina illorum praeponebant nominibus et inuicem Sabinis Romanorum; et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque praenomine. Propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum more Romulus hastam ferret, quae eorum lingua cyris appellabatur, Quirinus est dictus; Romani uero, siue a cyribus, id est hastis, siue a Quirino, Quirites nominari coeperunt. Remus denique a Fabio duce Romuli fratris sui, eiusdem, ut fertur, uoluntate, rutro pastorali extinctus est; causa autem eius interitus haec fuit, quod ad tutelam nouae urbis uallum non posse sufficere increpauerit eiusque angustias saltu transilierit. Romulus uero cum apud paludem Caprae nusquam comparuisset, anno regni xxxix ad deos transisse creditus est et Quirini nomine consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperauerunt et his regnantibus annus unus completus est.