25
Ille Romam cum uenisset, inductus in senatum nihil quasi Romanus egit dixitque se ex illa die qua in potestatem Afrorum uenisset, Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a conplexu remouit et senatui suasit ne pax cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; tanti non esse, ut tot milia captiuorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderent. Itaque optinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit offerentibusque Romanis ut eum Romae tenerent, negauit se in ea urbe mansurum in qua, postquam Afris seruierat, dignitatem honesti ciuis habere non posset. Regressus igitur ad Africam, circumcisis palpebris, ut usque ad mortem cruciatu intolerabili ac dolore uigilaret, demum omnibus suppliciis extinctus est.26
Post, Claudio Pulchro Gaio Iunio consulibus, Claudius contra auspicia pugnauit et a Carthaginiensibus uictus est. Nam ex cc et xx nauibus cum xxx fugit, xc cum pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae. Alius quoque consul naufragio classem amisit, exercitum tamen saluum habuit, quia uicina litora erant. Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque uastauit.Dum haec agerentur, apud Iudeam pontificatum post Eleazarum suscepit Manasses auunculus eius.
27
Gaio Lutatio Catulo Aulo Postumio Allino consulibus, anno belli Punici xx et tertio, a Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus est cum trecentis nauibus in Siciliam; Afri contra ipsum cccc parauerunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus nauem aeger ascendit; uulneratus enim in pugna superiore fuerat. Contra Lilibeum ciuitatem Siciliae pugnatum est ingenti uirtute Romanorum; nam lxxiii Carthaginiensium naues captae sunt, xxv demersae, xxxii hostium captae, xiii occisa, infinitum auri, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana xii naues demersae. Pugnatum est vi idus Martias. Statim pacem Carthaginienses petiuerunt, tributaque est his pax. Captiui Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus, redditi sunt. Etiam Carthaginienses petiuerunt, ut redimi eos captiuos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dari qui in publica custodia essent; qui autem a priuatis tenerentur, ut praetio dominis reddito Carthaginem redirent atque id praetium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus solueretur. Carthaginienses sane sub hac conditione cum Romanis pacem fecerunt, ut eis per continuos xx annos persoluerent argenti puri tria milia talentorum.His diebus Iudaeorum pontifex Onias Simonis Iusti filius clarus habebatur. Tunc etiam Quintus Ennius poeta Tarenti nascitur, qui post Romae deguit contentus unius ancillae ministerio.
28
Quintus Lutatius, Aulus Manlius consules creati sunt. Bellum Faliscis intulerunt, quae ciuitas Italiae opulenta quondam fuit, quod ambo consules intra vi dies, quam uenerant, transigerunt, xv milibus hostium cesis, coeteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA LIBER TERTIVS
1
Finito igitur Punico bello, quod per xxii annos tractum est. Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomeum Aegypti regem miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae Antiochus bellum ei intulerat. Ille gratias Romanis egit, auxilia non accepit. Iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam uenit ad ludos et ducenta mofiiorum tritici populo dono exhibuit.2
Lucio Cornelio Lentulo Fuluio Flacco consulibus, quibus Hiero Romam uenerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est. Nam idem consules primi trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum Insubribus et Liguribus, quorum interfecta sunt xxiii milia, v milia capta sunt, et de his triumphatum est. Sequenti anno in Piceno flumen sanguinem effluxit et apud Tuscos caelum ardere uisum est et Arimini nocte multa luce fulgente tres simul lunae apparuere. Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant, Sardinienses, qui ex conditione pacis Romanis parere debebant, ad rebellandum inpellentes. Venit tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetrauit.3
Tito Manlio Torquato Gaio Atilio Vulgo consulibus, de Sardis triumphatum est, et pacem omnibus locis facta Romani nullum bellum habuerunt, quod his post Romam conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat.4
Lucius Postumius Albinus, Gneus Fuluius Centummallus consules bellum contra Illirios gesserunt et multis ciuitatibus captis etiam reges in deditionem acceperunt. Ac tum primum ex Illiriis triumphatum est.