11
Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrum Epyri regem contra Romanos auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam uenit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicauerunt. Missus est contra eum consul Publius Valerius Leuinus. Qui cum exploratores Pyrri coepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro quae cum Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum iam Pyrrus fugeret, elefantorum auxilio uicit, quos incognitos Romani expauerunt. Sed nox proelio finem dedit; Leuinus tamen per noctem fugit. Pyrrus Romanos mille octingentos coepit et eos summo honore tractauit, occisos sepeliuit. Quos cum aduerso uulnere et truci uultu etiam mortuos iacere uidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac uoce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.12
Post id Pyrrus, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis Brittiniisque, Romam perrexit, omnia ferro ignique uastauit, Campaniam populatus est atque ad Praeneste uenit miliario ab Vrbe octauo decimo. Mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrum de redimendis captiuis missi ab eo honorifice suscepti sunt. Captiuos sine praetio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium sic ammiratus, cum eum pauperem esse cognouisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare uoluerit ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio. Ob quae cum Pyrrus Romanorum ingenti ammiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum uirum Cineam nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae, quam iam armis occupauerat, obtineret. Cineas legatus postero die quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutauit.13
Pax tamen, quam offerebat, displicuit. Remandatum Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captiuos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad ueterem statum reuerti, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrri reuersus est. A quo cum quaereret Pyrrus, qualem Romam comperisset, Cineas dixit regum se patriam uidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus apud Epyrum et reliquam Greciam putaretur.Missi sunt contra Pyrrum ducem Publius Sulpicius et Decius consules. Certamine commisso Pyrrus uulneratus est, elefanti interfecti, uiginti milia caesa hostium et ex Romanis tantum quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus.
14
Interiecto anno, contra Pyrrum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non poterat quarta regni parte promissa. Tum cum uicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum uenit promittens ueneno se Pyrrum occisurum si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum rex ammiratus eum dixisse fertur: «Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo auerti potest». Tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius uictis Lucanis et Samnitibus triumphauit. Consules deinde Curius Dentatus et Cornelius Lentulus aduersum Pyrrum missi sunt. Curius contra eum pugnauit, exercitum eius caecidit, ipsum Tarentum fugauit, castra coepit. Ea die caesa hostium uiginti tria milia. Curius in consulatu triumphauit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argis Greciae ciuitatem occisus est. Apud Iudaeos hoc tempore pontifex maximus Simon Oniae filius claruit, cui cognomentum Iusto fuit. Dehinc Tarentini, Pyrri morte comperta, iterum noua arma aduersum Romanos sollicitant. Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt. Carthaginienses a Romanis uincuntur; quamuis nondum hostes iudicati, senserunt tamen se posse a Romanis superari.15
Gaio Fauio Licinio Gaio Claudio Cannia consulibus, anno Vrbis conditae quadringentesimo sexagesimo primo, legati Alexandrini a Ptolomaeo missi Romam uenere et a Romanis amicitiam, quam petierant, optinuerunt.16
Quinto Gulone Fauio Pictore consulibus Picentes bellum commouere et ab insequentibus consulibus Publio Sempronio, Appio Claudio uicti sunt; et de his triumphatum est. Conditae a Romanis ciuitates Ariminus in Gallia et Beneuentum in Samnio. Tunc etiam a Romanis Cotrona inuaditur. Eo tempore pluribus locis e fontibus cruor fluxit et de nubibus in specie pluuiae lac descendit.17
Marco Atillio Regulo Lucio Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum ciuitate simul Brundisini, et de his triumphatum est.