5
Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt. Sed pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est a Fauio historico, qui ei bello interfuit, dcc milia hominum parata ad id bellum fuisse. Sed res per consules tantum prospere gesta est. xl milia hostium interfecta sunt et triumphus Aemilio decretus. Gallorum siquidem animi feroces, corpora plus quam humana erant, sed experimento deprehensum est, quod uirtus eorum, sicut primo impetu maior quam uirorum est, ita sequens minor quam feminarum; Alpina corpora humenti caelo educata habent quiddam simile niuibus suis, cum mox calore pugnae statim in sudorem eunt et leui modo quasi sole laxantur. Hi Brittomaro duce non prius posituros se baltea iurauerunt, quam Capitolium incendissent. Factumque est; nam uictos eos Aemilius in Capitolio discinxit, et quia dux eorum de Romano milite Marti suo torquem auream deuotasset, de ipsius Ariobistonis reliquorumque Gallorum torquibus aureum trophaeum Ioui erexit.6
Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum est, finitumque bellum Marco Claudio Marcello Gneo Cornelio Scipione consulibus. Marcellus deinde cum inprudens in manus Gallorum incidisset omniaque infesta uidisset, nec qua euadere possit haberet, in medium hostium inrupit; quibus inopinata audacia perculsis, regem quoque eorum Vitrodomarum nomine occidit, atque ubi spes salutis uix fuerat, inde opima retulit spolia. Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnauit, grandem praedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti inposita humeris suis uexit.7
Minucio Rufo Publio Cornelio consulibus, Histris bellum inlatum est, quia latrocinati nauibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, ac multo Romanorum sanguine fuso perdomiti sunt. Hac tempestate Iudaeorum pontifex Simon Oniae filius extitit. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis inlatum est per Annibalem Carthaginiensium ducem, qui iamdudum Hamilcari patri ad aras iurauerat, cum adhuc nouem esset annorum, se, ut primum posset, aduersus Romanos pugnaturum. Annibal ergo Saguntum, Hispaniae ciuitatem Romanis amicam, oppugnare adgressus est, annum agens uicesimum aetatis, copiis congregatis centum quinquaginta milium. Huic Romani per legatos denuntiauerunt ut bello abstineret. His legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Annibali ne bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame uicti sunt captique ab Annibale ultimis poenis afficiuntur. Quibus hoc ante portenderat triste prodigium; nam cum paene enixa mulier esset, infans in uterum regressus ciuitatis excidium significauit. Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur; tergiuersantibus Poenis dux legationis: «Quae», inquit, «mora est?» Fauius: «In hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis?» Succlamantibus: «Bellum», «Igitur», inquid, «accipite», et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.8
Tum Publius Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Tiberius Simpronius in Siciliam. Bellum Carthaginiensibus indictum est. Annibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale Pirineum transiuit. Alpes adhuc tum ea parte inuias sibi patefecit. Traditur ad Italiam lxxx milia peditum, x milia equitum., septem et xxx elefantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Annibali se coniunxerunt. Simpronius Gracchus, cognito ad Italiam Annibalis aduentu, ex Sicilia exercitum Ariminum traiecit.