II. De tripartito incolatu Norwegie
Zona itaque maritima Decapolis dici potest, nam X ciuitatibus inclita est, IIII patrias complectens XXII prouinciarum capaces. […] 8
Quarta Halogia, cuius incole multum Finnis cohabitant, et inter se commercia frequentant. 9Que patria in aquilonem terminat Norwegiam iuxta locum Wegestaf, qui Biarmoniam ab ea dirimit. (P. 54, 56)IX. De ortu regum
28
Huius filius Ynguar, qui cognominatus est Canutus, in expedicione occisus est in quadam insula Baltici Maris, que ab indigenis Eycisla uocatur. 29Iste ergo genuit Broutonund, quem Sigwardus frater eius occidit in Himinheithy, quod loci uocabulum interpretatur 'celi campus'. (P. 78)IX. 28 Ynguar: Ynguar'
XVI.
1
Post mortem uero filiorum Gunnilde quidam Hacon, ob intemperatam animi crudelitatem Nequam cognominatus, cunctis exterminatis regulis perditisque tributiferis Sweonum, totius Norwegie monarchiam sub comitali dignitate sibi usurpauit maluitque comes quam rex secundum suos seniores uocari. 2Hic namque patre Siwardo, matre uero Bergliota, filia Thoris Tacentis, ex nobilissima ac Halogensium comitum prosapia extitit oriundus. 3Iste in armis potens, sed ydolatrie obnixe deseruiens, plerasque patrias circumcirca debellans suum longe lateque perampliauit imperium. (P. 88, 90)XVII.
1
Sed in Orchadibus pupillum puerum didicit natum; protinus illi parat insidias, quem se suspicatur regno priuaturum. 2Mater uero, quamquam filium utpote unicum tenerrime diligeret, postquam comitis consilia comperuit maliuola, ipsum cum Dei – credo – prouidente clemencia a se sequestrando cuidam cognomento Lusaskeg in Swethiam deferendum dedit alumpnum. 3Quem cum omni diligencia enutriendum suscipiens ac proprio sinu imponens per maxima pericula Throndemie transiuit confinia. 4Post hec uenit in Swethiam, ubi moram gessit per horam, inde tendit in Rusciam, sed deuenit in Eistriam. 5Denique dum ante Eisislam uela tenderet, a piratis preuenti partim predantur, partim necantur. 6Inter quos pueri nutritor eciam capite plectitur, ipseque puer Olauus Eistriis in seruum uenumdatur. 7Inde a quodam Olauo suo cognato redimitur, qui tunc forte a rege Ruscie causa colligendi tributa eo legatus fuit. 8Cum quo aliquot annis latenter mansit in Ruscia.9
Hic cum esset circiter XII annorum, in medio foro Holmgardie pedagogum suum uiriliter | uindicauit. 10Et inaudita ulcio uix duodennis pueri ilico auribus regiis intonuit, unde regi presentatur, a quo demum filius adoptatur. 11Factus adolescens piraticam excercens Baltica littora perlustrando, cunctis gentilibus id locorum formidabilis existendo, inscius deuiatur a Deo ille magnificus predo. 12Augmentabant enim eius classem Norwegenses ac Dani, Gautones et Sclaui, qui cum illo ciuitate Iomne, que est firmissima inter Sclauie urbes, hyemales frequentabant sedes. 13Hinc tetendit in Frisiam, post hanc uenit Flandream, inde pergit in Angliam. 14Quas depredans perperam, mira gessit in Scotia, nulli parcens in Hybernia. (P. 90, 92)XVII. 4 Eistriam
XVIII.
1
Istis temporibus Olauus, filius Haraldi Grenscensis, in Ruscia clarus habetur. 2Hic, quia herili solo priuatus erat, pyraticam excercere necesse habebat. 3In ea poli, quam nos Holmgardiam appellamus, haut minuta classe stipatus hyemare solebat. 4Qui estiuo tempore cunctos gentiles per ambitum Baltici Maris depredando lacessendo non desistebat urgere. 5Insulam quoque Eysislam ualde spaciosam ac populosam ex toto uastauit. 6Sed et alias duas colonum frequencia et magnitudine huic equales, scilicet Gottorum Insulam et Eynorum, adeo demolitus est, ut illarum incole, quamdiu in Ruscia morabatur, immania redderent tributa. 7Item in finibus Curorum non minimas de ipsis dans strages celeberimo exaltabatur trihumpho. (P. 100).29
Tunc Olauus Norwagensis sororem Olaui Sueonensis nomine Margaretam, quam diu digna uicissitudine intimi amoris priuilegio dilexerat, in ipso discessu disponsauit. 30Sed frustra, nam eandem rex Iarezlafus de Ruscia fratre cogente inuitam duxit uxorem. 31Quod factum maximum odiorum atque discordiarum fomitem inter tres illos nobilissimos principes subministrasset, si non sapientissima soror Margarete per consilium sui nutritoris disruptam prioris desponsacionis copulam aptissime redintegraret; hanc etenim Olauus in matrimonium sibi postea sociauit. 32Ex qua Margareta genuit <…> (P. 104)