Et possibilitas prolongations vitae probatur per hoc, quod homo est naturaliter immortalis, et potens non mori, atque etiam post peccatum potuit vivere circiter mille annos; et deinceps paulatim abbreviate est vitae longitudo. Ergo oportet quod huiusmodi abbreviatio sit accidentalis; quare potent in toto vel in parte reparari. Sed si nos volumus causam accidentalem huius corruptionis investigare, inveniemus quod non est a coelo, neque ab alio, quam a defectu regiminis sanitatis. Nam in hoc quod patres corrupti sunt, generant filios corruptae complexionis et compositionis; et filii ex eadem causa se corrumpunt; et sic devenit corruptio a patribus in filios, donec invalescat continue abbreviatio vitae, sicut est die ista. Non tamen propter hoc sequitur quod abbreviabitur semper in minus, quia terminus in specie humana positus est, ut in pluribus vivant homines LXXX annis, "sed amplior est eorum labor et dolor". Remedium vero esset contra corruptionem propriam cuiuslibet, si quilibet exerceat regimen completum sanitatis a iuventute; quod consistit in his quae sunt cibus, potus, somnus, vigilia, motus, quies, evacuatio, constrictio, aer, passio animi. Nam si quis hoc regimen conservaret a nativitate, viveret quantum natura assumpta a parentibus permitteret, et duceretur ad ultimum terminum istius naturae lapsae ab originali iustitia; quem tamen praeterire non posset; quia hoc regimen non habet remedium contra corruptionem antiquam parentum. Sed impossibile est, quod homo sic regatur in omni mediocritate istorum, sicut exigit regimen sanitatis; et ideo oportet, quod abbrevatio vitae contingat ex hac causa, non solum ex corruptione parentum. Ars vero medicinae determinat hoc regimen sufficienter. Sed nec dives, nec pauper, nec sapiens, nec insipiens, nec ipsi medici quantumcunque periti, possunt hoc regimen in se, nec in aliis perficere, ut patet cuilibet. Sed natura non deficit in necessariis, nec ars completa; immo valet insurgere et irrumpere contra accidentales passiones, ut in parte vel in toto deleantur. Et a principio, cum incepit aetas hominum declinare, facile fuisset remedium; sed nunc, a sex millibus annorum et amplius, difficile est remedium apponi. Sapientes tamen moti considerationibus antedictis, nisi sciunt vias excogitare, non solum contra defectum proprii regiminis cuiuslibet, sed contra corruptionem parentum; non quia reducatur homo ad vitam Adae, vel Artephii propter corruptionem tam invalescentem; sed ut in centenarium annorum, vel plures, vita prolongetur ultra communem aetatem hominum nunc viventium; quatenus passiones senectutis retardentur, et cum prohiberi non possint, mitigentur, usquequo ultra aestimationem humanam vita prolongetur utiliter; semper tamen citra ultimum terminum naturae. Nam ultimus est terminus, qui in primis hominibus positus est post peccatum; et alius terminus est cuilibet ex propria et parentum corruptione. Ultra istos ambos non contingit transire, sed bene terminum propriae corruptionis; nec tamen usque ad terminum primum, credo quod aliquis, quantumcunque sapiens his temporibus, posset attingere; licet possibilitas sit, et aptitudo naturae humanae ad illum terminum secundum quod fuit in primis hominibus.