Et hoc ultimo confirmari potest per hoc, quod eisdem personis data est philosophiae plenitudo quibus et lex Dei, scilicet, sanctis patriarchis et prophetis a principio mundi. Et non solum est necessarium propter articulum qui hic tractatur, sed propter totum negotium sapientiae certificandum. Nam impossibile fuit homini ad magnalia scientiarum et artium devenire per se, sed oportet quod habuerit revelationem, qua probata nihil debet apud nos dubitari de arcanis sapientiae repertis apud auctores. Sed nullum capitulum sapientiae est tanti laboris sicut est certificatio huius rei, eo quod est magnum fundamentum totius comprehensionis humanae. Atqui contrarietates et dubia multipliciter intercurrerunt, et oportet auctores et volumina abundantius revolvi quam pro aliquo alio articulo, qui in toto sapientiae studio valeat reperiri.
И главное подтверждение этому состоит в том, что полнота философии была дана тем же лицам, которым был дан Закон Божий, а именно, святым патриархам и пророкам от начала мира. И это необходимо [доказать] не только ради того положения, о котором идет речь здесь, но и ради обоснования всех занятий мудростью. Ибо человеку было невозможно самому по себе достичь высших [истин] наук и искусства, но надлежит, чтобы он получил откровение. И когда это доказано, для нас не остается никакого сомнения относительно тайн мудрости, обретенных авторами. Но никакое из начал науки не требует такого труда, как достоверное обоснование этой вещи, ибо она является фундаментом для всего человеческого разумения. И, однако же [в данном вопросе] возникают многочисленные противоречия и сомнения, и [число] авторов [которые пытаются решить этот вопрос] и их сочинений, куда больше, нежели в случае какой-либо иной проблемы, которая может возникнуть в процессе занятий мудростью.
Dico igitur quod eisdem personis a Deo data est philosophiae potestas quibus et sacra scriptura, videlicet, sanctis ab initio, ut sic appareat una sapientia esse completa et omnibus necessaria Soli enim patriarchae et prophetae fuerunt veri philosophi qui omnia sciverunt, non solum legem Dei, sed omnes partes philosophiae. Hoc enim nostra scriptura satis nobis ostendit, quae Ioseph erudivisse principes Pharaonis et senes Aegypti prudentiam docet; et Moysen fuisse peritum in omni sapientia Aegyptiorum. Et Bezaleel et Eliab hoc demonstrant, qui omni intellectu et sapientia rerum naturalium fuerunt illustrati; uno enim flatu Spiritus Sanctus eos illuminavit et docuit totam potestatem naturae in rebus metallicis et caeteris mineralibus. Sed et Salomon sapientior omnibus praecedentibus et subsequentibus secundum testimonium scripturae plenam obtinuit philosophiae potestatem. Et Iosephus primo