Magister preceptoresque cum Wytaudo duce conveniunt in structuram nove domus in profectum ordinis econtra Cawen in quadam insula et in continent lateres etc. necessaria duxerunt de Prussia, imponentes et vocabulum Mergenwerder.
Prehabita consultacione Magister misit Wygandum com[300]mendatorem de Ragnita cum 500, cum quibus capitaneus Wytaudi Sudemunt et veniunt in Wylkenberg et inveniunt paganos inavisatos, populum sc. Schirgal in terre custodia stantes; de quibus eciam aliis plures occiderunt et revertunitur ad patriam.
Venieniibus quoque in terram Culmen commendator volens ibidem quiescere, misit equos suos ad gramina et maior exercitus cessit votensque manducare et ecce pagani eo nesciente superveniunt, solum ipsum inveniunt et occidunt, similiter et signiferum, qui iam amputatis manibus vexillum non dimisit, donee transfixus rueret. Comes Reneck (et) Marquardus captivantur. Reliqui cristiani cum vexillis simul stantes proposuerunt reverti et cum paganis bellare, sed cognoverunt tantam esse eorum potenciam et quomodo commendator etc. esset occisu, cuius anima requiescat in pace, propositum mutaverunt. Frater Wygandus de Beldersheym tunc diverterat se ad Magistrum.
Dux Wytaudus cognoscens insidias suas completas, et nisi sic factum fuisset, ut postea expertum fuit, peiores excogitaverat parare insidias; proposuit equidem preceptores vocare ad prandium et tunc eos omnes in dolo captivare. Rex quoque Jagel debuisset ibidem interfuisse et hec fuit prima tradicio per eum occulte facta.
Dorno constructa Magister domum revertitur. Wytaudus ibidem manet, tradimenta concepta postea consumans, scripsitque litteras, Marschalco significans, quomodo Schirgal transfretasset in prejudicium cristianorum et hoc omnino traditorie fecit, ut se armaret et Ynsterburg optineret; veniens ad castrum, fratres eum susceperunt, quum licenciam a Magistro habuit ire quo vellet, in quo fuerunt decepti. Frater Johannes de Adenhoff, suscipiens eum, a Sudemundo cum bipenni in caput vulneratur et hasta fixus est in mortem; multi eciam sagittarii sunt occisi, vicecommendator captivatur cum X fratribus, Theodericus de Cruste, depredata domo funditus incinerata est [304] Celeriter Wytaut traditor cum captivis et preda in Mergenborg est reversus, ibique cristianos captivans omniaque rapiens et domum comburens, transiit in Lihwaniam. Sed antequam huiusmodi dolos perfecisset, ut ampliorem haberet inter cristicolas confidenciam, baptizari se fecit in
Tappiow; Magiserque Wygandus supra dictus et Schultecissa de Tappiow eum ad fontem baptismatis tenuerunt.
Tradimento huismodi facto cum captivis transiit in Wyllam, Regem quoque Jagel induxit; qui cum interrogaret eum, an Mergenburg posset vincere, (et) ait: tu habens terras et populum apporta bombardas etc. cito obtinebimus eum cum potencia nostra, et ait rex: forte magister invadet nos; et respondit: nec in uno mens valebii, et interim complebimus votuntatem nostram. Quidquid vero in et ante hanc domum factum est, sequitur. In feria 4ta in die sancti Mathei succenderunt earn. Mimilam armaverant, quod nemo poterat per eum transire. In prima tamen vespera factus est conflictus et ex utraque parte aliqui ceciderunt. Acceduntque ad castrum et commendator Hinricus de Cleen ad suos ait: quod videtur vobis de isto exercitu? et responderunt: plures pridem fuerunt nec obtinuerunt, sed quia Mimilam custodia armaverunt, grave erit nobis. Crastina die supervenit rex Schirgal cum copia magna et duabus machinis et multis vicibus iniciunt in castrum. Altera die Jagel et Wytaudt maiorem [306] machinam adductam erigunt, pro qua traditor equitaverat. Celeriterque trans Mimilam faciunt pontem cum propugnaculis, ceperuntque fossare contra domum, unus pro altero. Magister bombardarum de castro aptavit magnam bombardam, sagittans post machinam maiorem vacuo ictu, 2a vice tetigit et pendiculum eius quasi ovum est disfractum. Ex omni quoque parte cum pixibus invaserunt et multos occiderunt paganorum. Maior eciam machina in continenti instaurata est, sed frater Hermannus ut pridem earn confregit. Post hec fit concursus partium et VI Lithwani interempti sunt et in perniciem cristianorum septa et fossata sunt destructa et fuganfur pressura ad castrum. Postquam in obsidione stetissen НИ septimanas et multa exercicia bellica et agones explessent, Magister Hermannus ad foramen quoddam castri statuit bombardam contra paganos, qui eciam unam in oppositum ordinaverant et magistrum dictum in castro occiderunt ictu lapidis; Schirgal perturbatus alloquitur suos et invenit vicecommendatorem, qui multis ictibus et sorte predictam machinarum disrupit.