Sicut et Attalica sive Pergamena, Asiae: quae proxima claritate ab illa Alexandrina fuit. Nam Attalici Reges, e parvis progressi, cum societate opibusque Romanis crevissent: sedem regni Pergamum varie, tum et Bibliothecis, exornarunt. Eumenem, Attali Regis filium, auctorem huic rei Strabo prodidit: Eumenes, inquit, urbem instruxit, et donariis ac Bibliothecis, uti nunc est, eleganter excoluit. (Lib. XIII). Et Plinius, qui scribit: aemulatione circa Bibliothecas Regum, Ptolomaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolomaeo, membranas Pergami, ut Varro auctor est, repertas (Lib. XIII, cap. XI). Cui paria Hieronymus, in Epistola ad Chromatium, itemque Aelianus tradiderunt, sed Attalum, pro Eumene, nominantes. Enimuero de neutro horum satis conuenit, si tempora examinas: quoniam isti posteriores Philadelpho, toto fere saeculo, fuerunt. Quomodo igitur, quod Plinius ait, aemulatio inter eos? Nisi hoc subvenit, Ptolomaeum simpliciter nominari: qui alius a Philadelpho esse potuit et Ptolomaeus Quintus, cognomento Epiphanes, cum Eumene vixit. Atque ille fortasse (quanquam de insigni eius studio in Bibliothecas nihil proditum) chartam suppressit, invidia, ne alter veterem illam nova sua aequaret. Sed error sive inconspectio clarior in Vitruvio, qui his verbis scripsit: Reges Attalici, magnis Philologiae dulcedinibus inducti, cum egregiam Pergami Bibliothecam, ad communem delectationem, instituissent: tunc item Ptolomaeus, infinito Zelo cupiditatisque studio incitatus, non minoribus industriis, ad eumdem modum, contenderat Alexandriae comparare (Lib. VII, initio). Quid? Ut Attalici reges ante Alexandrinos in hoc studio? Ut exemplum ardoremque isti ab iis sumpserint? Imo vero contra fuit et peregerant jam, cum nec illi cogitarent. Nisi et hic placet de posteriore aliquo Ptolomaeo adducere et velare, sed velare. Ceterum Bibliotheca haec nec copia, nec aevo, Alexandrinam aequavit. Nam de utroque isto Plutarchus scribit Antonium virum, fascinatum amoribus Cleopatrae, χαρίσασθαι μέν αὐτῇ τὰς ὲκ Περγάμου βιβλιοθήκας, ἐν αἷςεἲκοσι μυριάδες βιβλίων ἀπλῶν ἦσαν: gratificatum ei Bibliothecam Pergami, in qua essent ducenta millia singularium librorum (In M. Antonio), id est voluminum. Hoc enim opinor ἀπλὰ βιβλία dici, cum in uno volumine plures saepe libri, quos non vult in numerum hunc venire. Ergo ea ipsa statim post Alexandrinam periit, sed in ea vixit: an et in loco suo revixit? Certe Strabonis supra verba si attendis, significant, cum ait: uti nunc est, excoluit. Quando nunc? Strabonis scribentis, id est, Tiberii aevo. Ut appareat, aut revectam ab Augusto victore esse, qui pleraque irrita Antonii fecit, aut certe exscriptam iterum, et instauratam. De quo, praeter suspicari, non equidem dicam.
CAP. V
Romanae Bibliothecae, privatae et prima Publica Asinii Pollionis