Atque haec igitur sub Augusto prima Publica fuit: duae mox aliae, ab ipso. Prior, Octavia, quam sororis suae memoriae et nomini dedicavit. De ea Dio Cassius (Lib. XLIX) in actis anni DCCXXI: Augustus Porticus et Bibliothecas, a sororis nomine Octavias dictas, exstruxit. Etsi Plutarchus (In Marcello) tamen in ipsam Octaviam transscribere hoc opus videtur: Εὶς δε τιμὴν αὺτοῦ (Μαρκέλλου) καὶ μνήμην ̓Οκταβία μέν ἡ μήτηρ τὴν βιβλιοθήκην ἀνέθηκε, Καίσαρ δε θεατρόν, ἀναγράψας Μαρκέλου: In honorem ac memoriam defuncti Marcelli mater Octavia Bibliothecam dedicavit, Caesar Augustus Theatrum, Marcelli nomine inscriptum. Falli Plutarchum opinor: quia Dionis quidem notatio totis decem annis citerior est Marcelli morte. Atque addit, ex Dalmatarum manubiis opera ea structa, miro concursu, ut prima atque altera Bibliotheca genti Barbarae debeantur. De hac et Svetonius in Melisso Grammatico: Cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est, quod eleganter curam ordinandarum Bibliothecarum in Octavia porticu suscepit. Nota, in ipsa Porticu fuisse. Quomodo? Superiore ejus parte, uti arbitror, tuto et decore, cum inferior ambulationi modo esset. De hac Ovidius item sensit (III Trist., eleg. I):
Altera templa peto, vicino juncta theatro,Haec quoque erant pedibus non adeunda meis.Nam et ab hac Bibliotheca spretum se libellus queritur et locum ubi fuerit, designat. Quem? Vicinum Theatro Marcelli. Nam quod Templa appellat, nihil est et Loca intellegit tantum, publico usui consecrata. Etsi in templis, aut juxta, saepe fuisse, alia ostendunt: sed hic tale non legi. Templa autem dicit, quia in hac Porticu lunonis aedes fuit et nobiles in ea statutae, quod Plinius dicet. Altera porro ab eodem Augusto Bibliotheca est, Palatina, a loco dicta, quia in ipso Palatio. Svetonius (Cap. XXIX): Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, quam fulmine ictam desiderari a Deo haruspices responderant. Additae Porticus, cum Bibliotheca Latina Graecaque. Id tactum anno Urbis DCCXXVI, ut ex Dionis (LIII) initio discas. Itaque temporum ordinem in Bibliothecis recensendis Ovidius secutus est, cum primo Asiniam, tum Octaviam, denique istam Palatinam sic adnumerat:
Inde timore pari gradibus sublimia celsisDucor ad intonsi candida templa Dei.Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,Belides, et stricto barbarus ense pater.Quaeque viri docto veteres fecere noviquePectore, lecturis inspicienda patent.Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis.Quos suus optaret non genuisse pater.Quaerentem frustra, custos, et sedibus illisPraepositus, sancto jiussit abire loco.